Dionysius Healey (in oppido Mottingham Cantii natus die 30 Augusti 1917; mortuus die 3 Octobris 2015) fuit politicus Britannicus factionis Laboris.

Wikidata Dionysius Healey
Res apud Vicidata repertae:
Dionysius Healey: imago
Dionysius Healey: imago
Nativitas: 30 Augusti 1917; Mottingham
Obitus: 3 Octobris 2015; Alfrichestunam
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: William Healey; Winnie (?)
Coniunx: Edna Healey
Proles: Jenifer Clare Healey, Timothy Blair Healey, Cressida Healey
Dionysius Healey (1974)

Dionysius Healey, iuxta Keighley in Isuria educatus, alumnus fuit Collegii de Balliolo apud Oxonienses. Ibi cognovit Eduardum Heath, qui, per multos annos aemulus, factionis Conservativae dux et primus minister futurus erat. Healey a die 14 Februarii 1952 legatus fuit apud Parlamentum Britannicum a populo regionum urbis Ledesiae orientalium. A die 16 Octobris 1964 ad 19 Iunii 1970 minister a munitione, primo ministro Haroldo Wilson, sed a 5 Martii 1974 ad 4 Maii 1979 cancellarius scaccarii (i.e. minister aerarii) meruit, primis ministris Wilson et Callaghan. Dux vicarius factionis suae die 4 Novembris 1980 electus est, quod officium usque in diem 2 Octobris 1983 tenuit, duce Michael Foot. Die 9 Aprilis 1992 legationem populi deposuit atque paulo postea baro creatus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere