Andreas Burnham, saepius Andy sed nomine pleno Andrew Murray Burnham (in oppido Aintree prope Liverpolium natus die 7 Ianuarii 1970) est politicus factionis Laboris, cuius sodalis fit iam annum quintum decimum agens.

Wikidata Andreas Burnham
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Burnham: imago
Andreas Burnham: imago
Nativitas: 7 Ianuarii 1970; Aintree
Patria: Britanniarum Regnum
Andreas Burnham mense Septembri 2009 pictus

Alumnus est collegii Fitzwilliam apud Cantabrigienses,Consiliarius meruit ab anno 1994 iuxta politicos Tessa Jowell et Chris Smith. A die 7 Iunii 2001 ad 3 Maii 2017 munere populi Leigh in Parlamento Britannico fungitur. Minister meruit a cultura annis 2008-2009, deinde minister a valetudine usque in annum 2010, primo ministro Gordono Brown. Bis ad factionis suae principatum candidatus est, anno 2010 aemulis Diana Abbott, Eduardo Balls, Davide Eduardoque Miliband victore, atque anno 2015 Elizabetha Kendall, Ivetta Cooper, Ieremia Corbyn qui victoriam reportavit. Andreas Burnham die 5 Maii 2017 praefectus metropoli Mancunio Maiori electus est.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Burnham spectant.
Secretarii civici a patrimonio, a cultura Britannici