Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Christophorus Patten
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Patten: imago
Christophorus Patten: subscriptio
Nativitas: 12 Maii 1944; Cleveleys
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Secretary of State for the Environment, Chancellor of the Duchy of Lancaster, Chairman of the Conservative Party, European Commissioner for External Relations, Governor of Hong Kong, Member of the House of Lords, Secretary of State for International Development, Member of the Privy Council of the United Kingdom, Member of the 50th Parliament of the United Kingdom, Member of the 49th Parliament of the United Kingdom, Member of the 48th Parliament of the United Kingdom
Munus: politicus, Praeceptor, Scriptor
Patronus: Universitas Oxoniensis, BBC

Consociatio

Factio: Factio Conservativa
Religio: Catholicismus

Familia

Proles: Alice Patten

Memoria

Laurae: Robert Schuman Medal

Christophorus Patten, vulgo denuo Christopher Francis Patten, Baron Patten of Barnes (in oppido Cleveleys Lancastriensis comitatus die 12 Maii 1944) est politicus Angliae.

Familia catholica, proavis e comitatu Roscomensi Hiberniae migratis, Christophorus Patten Londinii educatus est. Alumnus est Collegii de Balliolo apud Oxonienses. Consiliarius politicus operam dedit iuxta Ioannem Lindsay qui anno 1965 praefecturam urbis Novi Eboraci petebat, deinde Londinii in tabulario factionis conservativae. Legatus est parlamento Britannico pro circulo Bathoniensi ab anno 1979 usque in 1992. Minister ab evolutione transmarina ab 1986, secretarius civicus a circumiectu ab anno 1989 meruit, prima ministra Margarita Thatcher. Sub Ioanne Major praeses factionis conservativae factus est, quo munere successum huius factionis in comitiis anni 1992 promovit. Ipse autem ab electoribus Bathoniensibus reiectus officium gubernatoris colonialis Hongcongi accepit. Quo officio usque in diem 30 Iunii 1997 functus est, Britannorum ultimus. Ab anno 1999 usque in 2004 commissus Europaeus a rebus externis fuit.

BibliographiaRecensere

  • Jonathan Dimbleby, The Last Governor. 1997. ISBN 0-316-18583-3.
  • Chris Patten, Not Quite the Diplomat: Home Truths About World Affairs. Londinii: Allen Lane, 2005. ISBN 0-7139-9855-5.