Lucia, vulgo Lucy Frazer (in comitatu Isuriae die 17 Maii 1972 nata) est politica Angliae. Ledesiae ut videtur nata est[1] e proavis Iudaeis Russicis, filia Colini Petri Frazer iuris consulti, neptis Hyman Frazer (1908-1985) mathematici et magistri scholarum. In urbe nativa educata, in Collegio Newnham apud Cantabrigienses erudita est. Iuris consulta Londinii operam dedit, Parlamento Britannico legata est ex anno 2015 pro circulo Cantabrigiensi meridio-orientali. Advocata generalis Angliae Cambriaeque bis breve temporis spatium functa est, a die 9 Maii 2019 menses tres, a die 2 Martii 2021 menses quinque, primis ministris Theresa May et Borisio Johnson. Ministra a cultura mediisque rebusque athleticis a die 7 Februarii 2023 meret, primo ministro Rishi Sunak.

Wikidata Lucia Frazer
Res apud Vicidata repertae:
Lucia Frazer: imago
Lucia Frazer: imago
Nativitas: 17 Maii 1972; Isuria
Patria: Britanniarum Regnum

Notae recensere

  1. Fontes plurimi "Isuriam" tantum, perpauci "Ledesiam" locum nativitatis dant; e.g. Calton Jock (2023)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Secretarii civici a patrimonio, a cultura Britannici