Aperire sectionem principem

Iosephus Conte

politicus, iuris consultus
Wikidata-logo.svg Iosephus Conte
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Conte: imago
Iosephus Conte: subscriptio
Nativitas: 8 Augusti 1964; Vulturaria
Patria: Italia
Nomen nativum: Giuseppe Conte

Consociatio

Iosephus, italice Giuseppe Conte (Vulturariae Apulae die 8 Augusti 1964 natus) est iuris publici eruditus et politicus Italiae.

Alumnus est studii urbis Romae. Alias universitates haud paucas se brevius frequentavisse praetendit. Lector meruit apud tertiam Urbis Romae universitatem universitatesque Sassaritanam et Florentinam ubi anno 2003 professor factus est. Opera nonnulla scripsit de coniunctione rerum iuridicarum politicarumque. Membrum fuit consilii iustitiae administrativae a die 18 Septembris 2013 usque ad 27 Februarii 2018, quo die inter ministros futuros nominatus est iuxta Motum V stellarum. Qua factione una cum Foedere septentrionali victrice in comitiis, Iosephus Conte in officium primi ministri die 21 Maii 2018 propositus, die 1 Iunii eiusdem anni rite inductus est.

ScriptaRecensere

 
Iosephus Conte constitutionem regiminis futuri die 23 Maii 2018 suscepit
Monographica
  • 1995 : Il volontariato. Libertà dei privati e mediazione giuridica dello Stato. Romae: Pioda
  • 1996 : Matrimonio civile e teoria della simulazione. Romae
  • 1999 : La simulazione del matrimonio nella teoria del negozio giuridico. Patavii: CEDAM
  • 2001 : Le regole della solidarietà. Iniziative non profit dei privati e mediazione dei pubblici poteri. Romae: Pioda
  • 2018 : La formazione del contratto. Mediolani: Giuffrè
  • 2018 : L'impresa responsabile. Mediolani: Giuffrè

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  • "Giuseppe Conte": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)