Georgia Meloni

politica
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Georgia Meloni (nata Giorgia Meloni die 15 Ianuarii 1977) est politica et ex die 22 Octobris 2022 primus minister Italiae, prima mulier quae hoc munus sustinet. Socia Domus Legatorum ex 2006, factionem Fratres Italiae ex 2014 ducit, et Factioni Conservatorum et Reformistarum Europaeae ex 2020 praeest.

Georgia Meloni anno 2022.

Meloni anno 1992 se cum Fronte Iuvenum consociavit, cornu iuvenum Motus Socialis Italici, factionis politicae neofascistae et nationalistae, quae a prioribus assectatoribus Beniti Mussolini, dictatore fascista, anno 1946 condita erat. Deinde nationalis Actionis Discipulorum princeps facta est, movimenti hominum studiosorum inter Foedus Nationale, factionem postfascistam quae legitimus Motus Socialis Italici successor ex anno 1996 est, ad conservatismum nationalem tendens. Meloni consiliaria Provinciae Romae ab anno 1998 ad annum 2002, tum praeses Actionis Iuvenum facta est, cornus iuvenum Foederis Nationalis. Anno 2008, Minister Iuvenum in quarto consilio Berlusconiano creata est, et has partes usque ad 2011 agebat. Anno autem 2012, societatem Fratres Italiae cum aliis condidit, legitimum Foederis Nationalis successorem, cui anno 2014 praeerat. Infeliciter comitiis Parlamenti Europaei anno 2014 et comitiis municipalibus Romanis anno 2016 interfuit. Post comitia publica anno 2018, Meloni Fratres Italiae contra rectionem civitatis per omnem legislaturam Italicam duodevicensimam duxit. Fratres Italiae in rogationibus sententiarum gratiosiores apud populum magis atque magis fiebant, praecipue propter pandemiam COVID-19 in Italia a consilio Draghiano administratam, rectione unitatis nationalis ad quam Fratres Italiae erat sola factio adversa. Post rectionem Draghianam casam, Fratres Italiae comitia publica in Italia anno 2022 adepti sunt.

Photo of Giorgia Meloni in 1995
Meloni anno 1995.

Eius consilia, populistica alae dextrae et nationalista, ex dextro extremo late describuntur, quam autem designationem repudiat illa, se potius Christianam Catholicam et conservativam tantum describens, et quidem dicit se "Deum, patriam, familiam" tutari. Nihilominus, abortui, euthanasiae, matrimontio hominum eiusdem sexus, et parentes LGBT aperte adversatur, familias nucleares solum a coniugibus maribus feminisque recte duci dicens. Globalismum, multiculturalismo non excepto, et femonationalismum ut dicitur reprehendit, rassimum reapse defendens. Obsidioni navali ad immigrationem prohibendam favet, et xenophobiae Islamophobiaeque favere dicitur; dixit neocolonialismum esse unum ex discriminis migrantium Europaei causis. NATO adiuvans, opinionibus Euroscepticas indulget quod ad Unionem Europaeam attinent, quas ipsa Eurorealisticas appellat, et melioribus coniunctionibus cum Russia ante incursionem Russica in Ucrainam favebat, quem interventum militarem damnat, arma ad Ucrainam continenter mittere fidem obligans.

Meloni opiniones controversas in medium protulit, exempli gratia Mussolini laudati cum annos undeviginti nata erat. Anno 2020, Georgium Almirante propalam laudabat, ministrum civilem in Re Publica Sociali Italica Mussoliniana, qui propaganda rassistica protulerat et inter conditores Motus Socialis Italici fuerat, sed tamen Meloni affirmat se et suam factionem ambo democratiam compressam et leges rassisticas Italicas ab administratione fascistica perlatas damnare.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgiam Meloni spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Store norske leksikon