Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali
Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali | |
---|---|
Civitates (azureae pictae) quae ad OTAN pertinent. | |
Fundata | 4 Aprilis 1949 |
Praetorium | Bruxellae, Belgica |
Dux | Ioannes Stoltenberg |
Linguae | Anglica et Francogallica |
Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali,[1] sive Civitates Foederis Atlantici Septentrionalis,[2][3] litteris compendiariis NATO et OTAN sive Latine CPAS,[4] hodierna consociatio militaris est, quam anno 1949 Vasingtoniae plurimae civitates Americae Septentrionali et Europae Occidentalis sitae adversus Unionem Sovieticam, terras, civitatesque ei subiectas condiderunt. Quoniam belli nimis studiosa esset, civitates Europae Orientalis anno 1955 Pactum Varsoviense inierunt. Foedere Varsoviensi abrogato, OTAN autem mansit, immo aucta est. A die 1 Octobris 2014, secretarius generalis consociationis fuit Ioannes Stoltenberg.
Praesidium consociationis Haren in vico Regionis Bruxellanae Belgiae, ac praesidium Effectionum Imperii Sociati prope Montem Belgiae iacet.
Civitates sociae
recensere1949
recenserePactum Vasingtoniae mense Aprili anno 1949 sanctum est a praesidibus duodecim civitatum, quae erant Civitates Foederatae Americae, Canada, Britanniarum Regnum, Francia, Lusitania, Belgica, Luxemburgum, Nederlandia, Dania, Norvegia, Italia, Islandia.
1952
recensereAnno 1952 accesserunt Graecia et Turcia.
1955
recensereAnno 1955 accessit Germania Foederata
1966
recensereDie 21 Februarii, Carolus de Gaulle praeses Franciae nuntiavit exercitum Francicum sub imperio NATO non iam futurum esse, quod periculum belli minuta esset.
1982
recensere1999
recensereAnno 1999 accesserunt Res publica Bohemica, Hungaria, Polonia.
2004
recensereAnno 2004 7 civitates Europae Orientalis accesserunt: Lithuania, Lettonia, Estonia, Romania, Bulgaria, Slovenia, Slovacia.
2009
recensereAnno 2009 accesserunt Croatia et Albania.
2020
recensereDie 27 Martii 2020 Macedonia Septentrionalis membrum est facta colloquiis diurtunis propter litem de nomine cum Graecia finitis.[5]
2023
recensereDie 4 Aprilis 2023, Finlandia socius facta est post recognitionem Turciae.[6]
2024
recensereDie 7 Martii 2024, Hungaria Turciaque tandem consentientibus Suecia tricesimus secundus socius consociationi accessit.[7]
Acta
recensereBellum Iugoslaviense primum
recensereA die 12 Aprilis 1993 usque ad 20 Decembris 1995, OTAN caelum supra Bosniam et Herzegovinam tuebatur adversus aeroplana militaria hostium. Die 28 Februarii 1994, quattuor aeroplana Rei publicae Serbicae in domos in terra sitas impetum factura e caelo deiecit; tunc primum OTAN tamquam Consociatio (non singulae civitates hac Consociatione iunctae) armis missilibusque usa est.
A die 30 Augusti ad 20 Septembris 1995, pyrobolos displodentes in copias Rei publicae Serbicae Seraium et Gerapolim expugnaturas iaciebat.
Pacto anno 1995 in Dayton facto copias paci tuendae IFOR, postea SFOR, in Bosnia et Herzegovina collocavit; quas anno 2004 Unio Europaea suscepit.
Bellum Iugoslaviense secundum (vel Cosoviense)
recensereDie 24 Martii 1999, OTAN in Foederatam rem publicam Iugoslaviam pyrobolos displodentes 78 dies eo consilio deiciebat ne Albani ex Cosovo ab exercitu Serbico ulto expellerentur; plurima aedificia eo tempore pyrobolis destructa (adhuc de aedibus stationis televisificae et legationis Sinarum et aliis quoque aedificiis acriter disputatur), homines 1200 vel 2500 mortui, 55 vulnerati.
Die 12 Iulii 1999, copiae OTAN paci faciendae KFOR Cosovum invaserunt. Secundum decretum Consilii Salutis Consociationis Nationum n. 1244 ibidem securitatem publicam tuentur et copias Consociationis Nationum adiuvant.
In Iraquia, OTAN milites novi exercitus Iraquiae exercet. Ibidem anno 2005 mense Septembri academiam militarem instituit.
OTAN ab anno 2003 in Afgania exercitum ISAF ad securitatem civium in Afgania tuendam, potestatem gubernii eiusdem civitatis maiorem reddendam et eandem civitatem renovandam institutum administrat
Notae
recensere- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018); Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6)..
- ↑ Nuntii Latini Bremenses, 26 Novembris 2011.
- ↑ Etiam Consociatio foederis Atlantici septentrionalis (www.circulus.fr).
- ↑ Circulus.fr.
- ↑ Nuntius apud orf.at
- ↑ Turkey approves Finland Nato membership bid
- ↑ [1] apud merkur.de
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Art, Robert J. 1998. Creating a Disaster: NATO's Open Door Policy. Political Science Quarterly 113 (3): 383–403. JSTOR 2658073.
- Auerswald, David P., et Stephen M. Saideman, eds. 2014. NATO in Afghanistan: Fighting Together, Fighting Alone. Princeton University Press.
- Behrman, Greg. 2007 The Most Noble Adventure: The Marshall Plan and the Time When America Helped Save Europe. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0743282639.
- Bethlehem, Daniel L., et Marc Weller. 1997. The 'Yugoslav' Crisis in International Law. Cambridge International Documents Series, 5. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521463041. Google Books.
- Clausson, M. I. (2006). NATO: Status, Relations, and Decision-Making. Nova Publishers. ISBN 1-60021-098-8.
- Collins, Brian J. (2011). NATO: A Guide to the Issues. ABC-CLIO. ISBN 0-3133-5491-X.
- Garthoff, Raymond L. (1994). Détente and confrontation: American-Soviet relations from Nixon to Reagan. Brookings Institution Press. ISBN 0-8157-3041-1.
- Gorbachev, Mikhail. (1996). Memoirs. Londinii: Doubleday. ISBN 978-0-385-40668-0.
- Harsch, Michael F. (2015). The Power of Dependence: NATO-UN Cooperation in Crisis Management. Oxford University Press. ISBN 0-1910-3396-0.
- Isby, David C.; Kamps Jr., Charles (1985). Armies of NATO's Central Front. Jane's Information Group. ISBN 0-7106-0341-X.
- Kaplan, Lawrence S. 2013. NATO before the Korean War: April 1949–June 1950. Cantiae Ohii: Kent State University Press.
- Kaplan, Lawrence S. (2004). NATO Divided, NATO United: The Evolution of an Alliance. Greenwood Publishing Group. ISBN 0-2759-8006-5.
- National Defense University (1997). Allied command structures in the new NATO. DIANE Publishing. ISBN 1-57906-033-1.
- Njølstad, Olav (2004). The last decade of the Cold War: from conflict escalation to conflict transformation. 5. Psychology Press. ISBN 0-7146-8539-9.
- Osgood, Robert E. (1962). NATO: The Entangling Alliance. University of Chicago Press].
- Park, William (1986). Defending the West: a history of NATO. Westview Press. ISBN 0-8133-0408-3.
- Pedaliu, Effie G. H. (2003). Britain, Italy, and the Origins of the Cold War. Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-97380-1.
- Reynolds, David (1994). The Origins of the Cold War in Europe: International Perspectives. Yale University Press. ISBN 0-300-10562-2.
- Schoenbaum, Thomas J. (1988). Waging Peace and War: Dean Rusk in the Truman, Kennedy, and Johnson Years. Ann Arbor Michiganiae: Simon & Schuster. ISBN 0-671-60351-5.
- van der Eyden, Ton (2003). Public management of society: rediscovering French institutional engineering in the European context. 1. IOS Press. ISBN 1-58603-291-7.
- Wenger, Andreas; Nuenlist, Christian; Locher, Anna (2007). Transforming NATO in the Cold War: Challenges beyond deterrence in the 1960s. Taylor & Francis. ISBN 0-415-39737-5.
- Willbanks, James H. (2004). Machine Guns: An Illustrated History of Their Impact. ABC-CLIO. ISBN 1-8510-9480-6.
- Zenko, Micah (2010). Between Threats and War: U.S. Discrete Military Operations in the Post-Cold War World. Stanford University Press. ISBN 0-8047-7191-X.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali spectant. |