Macedonia Septentrionalis

Wikidata-logo.svg Macedonia Septentrionalis
Res apud Vicidata repertae:
Macedonia Septentrionalis: insigne
Macedonia Septentrionalis: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Albania, Serbia, Bulgaria, Graecia, Unio Europaea, Kosovia
Locus: 41°39′0″N 21°43′0″E
Caput: Scupi
Nomen officiale: Δημοκρατία της Βόρειας Μακεδονίας, Република Македонија, Република Северна Македонија, Македонија, Republika e Maqedonisë së Veriut, la République de Macédoine du Nord, Рэспубліка Паўночная Македонія

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: Stevo Pendarovski
Praefectus: Zoran Zaev
Consilium: Assembly of North Macedonia
Situs interretialis

Populus

Numerus: 2 075 301
Sermo publicus: Lingua Macedonica, lingua Albanica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Macedonian denar

Commemoratio

Paean: Denes nad Makedonija

Sigla

ISO MK, MKD, 807; IOC MKD
Dominium interretiale: .mk
Praefixum telephonicum: +389
Siglum autoraedarum: MK

Vide etiam paginam discretivam: Macedonia (discretiva)

Macedonia Septentrionalis[1] (Macedonice Северна Македонија, Albanice Maqedonia e Veriut) est civitas Europae in paeninsula Balcanica sita, quae plus quam vicies centena milia incolarum et superficiem 25 713 chiliometrorum quadratorum habet. Civitas mediterranea est, Greciae, Bulgariae, Serbiae, Kosoviae,[2] Albaniaeque adiacens. Terra eius plerumque montuosa est et fere quinquaginta lacuum habet.

Macedonia Septentrionalis

Olim pars Iugoslaviae, anno 1991 libertatem accepit et usque ad annum 2019 (res publica) Macedonia vel prior res publica Iugoslavica Macedonia appellabatur. Hoc nomen erat in controversia inter hanc civitatem et Graeciam propter regionem Graecam eiusdem nominis. Anno 2019 novum nomen Macedonia Septentrionalis confirmatum est.

Caput et urbs maxima est Scupi (Skopje), ubi habitant fere quarta pars omnium incolarum. Aliae urbes maximae sunt Bitolia, Kumanovo, Prilep, Tetovo. Maior pars incolarum ex Macedonibus Slavicis et quarta pars ex Albanis constat. Alii incolae sunt Turci, Romanes (Zingari), Serbi, Bosniaci, Aromanici. 70.7% sunt Christiani (fere omnes Orthodoxi) et 28.6% sunt Musulmani. Linguae publicae sunt Macedonica et Albanica.

Hic in antiquitate erat Paeonia, regnum Thracium vel Illyricum. Regio saeculo sexto ante aeram vulgarem in dicionem Persarum Achaemenidarum redacta, deinde saeculo quarto ante aer. vulg. in regnum Macedoniae incorporata est. Romani regionem saeculo secundo ante aer. vulg. vicerunt et eam partem provinicae Macedoniae fecerunt. Sub imperio Romano orientali (Byzantino), a saeculo sexto aerae vulgaris Slavi incursiones migrationesque saepe fecerunt, et saepe causa certationis inter imperium Byzantinum, Bulgaricum, Serbicum fuit. A saeculo quarto decimo ad vicesimum pars imperii Ottomanici fuit et anno 1913 in dicionem Serborum venit. In primo bello mundano fuit pars Bulgariae, deinde pars Regni Iugoslaviae. In secundo bello mundano iterum pars Bulgariae fuit, et ab 1945 ad annum 1991 pars rei publicae socialisticae foederativae Iugoslaviae.

HistoriaRecensere

Aevum AntiquumRecensere

In terra Macedoniae Septentrionalis aevo antiquo habitabant gentes plures: Macedones in parte meridionali, Paeones in parte orientali, Dentheleti in parte septentrionali, Paenestae in parte occidentali, atque in parte centrali etiam Pelagones, Derriopes, Lyncestes, Argestaei, Brygii, et aliae gentes minores haud cognitae.

RecentioraRecensere

Mense Martio 2020 Macedonia Septentrionalis iniit Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali.[3]

GeographiaRecensere

Flumina maioraRecensere

Nomina antiqua et hodierna:

Montes maioresRecensere

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Libertas Kosoviae a Macedonia Septontriali pluribusque civitatibus agnoscitur, ab aliis autem negatur.
  3. Nuntius apud orf.at
  4. Antonio Sciarretta's Toponymy - Ancient Toponymy: Illyricum URL www.asciatopo.altervista.org

Nexus interni

 
Monasterium (Bitola)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Macedoniam Septentrionalem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 41°39′0″N 21°43′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • place/Macedonia Encyclopædia Britannica
Macedonia Septentrionalis : politica
Ministri principales rectionum Macedonicarum Nicolai Gruevski 2006–2016
Abdilaćim Ademi (2008–2016) • Imer Aliu (2006–2008?) • Teuta Arifi (2011–2013) • Dželjalj Bajrami (2008–2011) • Nevzat Bejta (2011–2013) • Blerim Bedžeti (2011–2016) • Ilirjan Bekiri (2006–2007) • Fatmir Besimi (2013–2016) • Mitko Čavkov (2013–2015) • Ljupčo Dimovski (2009–2016) • Musa Džaferi (2008–2016) • Talat Džaferi (2013–2016) • Laze Elenovski (2006–2008) • Nicolaus Gruevski • Tahir Hani (2013–2016) • Ivo Ivanovski (2008–2016) • Nedžati Jakupi (2008–2011) • Mile Janakieski • Gordana Jankuloska (2006–2015) • Živko Jankulovski (2006–2008?) • Gabriela Konevska (2006–2008?) • Zoran Konjanovski (2006–2007, 2008–2011) • Panče Kralev (2011–2013) • Michael Manevski (2006–2011) • Abduraman Memeti (2007–2008) • Ljupčo Meškov (2006–2008?) • Elisabetha Kančeska Milevska (2008–2016) • Antonius Milošovski (2006–2011) • Vasko Naumovski (2008–2011?) • Bujar Osmani (2008–2011) • Vladimirus Peševski (2009–2016) • Nicolaus Poposki (2011–2016) • Vera Rafajlovska (2006–2008) • Spiro Ristovski (2011–2016) • Sulejman Rušiti (2006–2008) • Valjon Saraćini (2011–2016) • Imer Selmani (2006–2008) • Trajko Slavevski (2006–2009) • Ace Spasenovski (2006–2009) • Dime Spasov (2013–2016) • Oliver Spasovski (2015–2016) • Zoran Stavrevski • Nicolaus Todorov (2009–2016)
Абдилаќим Адеми • Имер Алиу • Теута Арифи • Џељаљ Бајрами • Невзат Бејта • Блерим Беџети • Илирјан Бекири • Фатмир Бесими • Никола Груевски • Љупчо Димовски • Лазе Еленовски • Иво Ивановски • Неџати Јакупи • Миле Јанакиески • Гордана Јанкулоска • Живко Јанкуловски • Муса Џафери • Талат Џафери • Габриела Коневска • Зоран Коњановски • Панче Кралев • Михајло Маневски • Абдураман Мемети • Љупчо Мешков • Елизабета Канческа Милевска • Антонио Милошовски • Васко Наумовски • Бујар Османи • Владимир Пешевски • Никола Попоски • Вера Рафајловска • Спиро Ристовски • Сулејман Рушити • Ваљон Сараќини • Имер Селмани • Трајко Славевски • Аце Спасеновски • Диме Спасов • Оливер Спасовски • Зоран Ставревски • Никола Тодоров • Митко Чавков • Тахир Хани