Aperire sectionem principem
Paeninsula Balcanica sicut nostro tempore delineari solet, maribus Hadriatico, Ionio, Aegaeo, ponto Euxino, fluminibus Danubio, Dravo, Corcora definita

Paeninsula Balcanica,[1] rarius Balcania[2] est regio montana Europae austro-orientalis quae inter maria Hadriaticum, Ionium, Aegaeum, Euxinum comprehensa est, fluminibus Danubio, Savo, Corcora subiacens. Nomen origine Turcicum (balkan = mons) non antequam saec. XVIII receptum est.

Temporibus recentioribus saeculis XVI - XIX, haec regio imperii Ottomanici pars Europaea fuit et deinde huius nomen actualis geo-politicus. Civitates hodiernas Montem Nigrum, Albaniam, Kosoviam, Serbiam, Macedoniam Septentrionalem, Bulgariam, Graeciam, Bosniam, partim Croatiam et Sloveniam necnon Turciam et Romaniam comprehendit.

CivitatesRecensere

 
Eadem regio sicut aevo Romano descripta est

NotaeRecensere

  1. Cf. titulos operum Latinorum recentium: A. von Hayek, Prodromus Florae peninsulae Balcanicae (1924-1932) citatio; F. A. Novák, "Peninsulae balcanicae plantarum novarum ac rariorum decas prima" in Preslia vol. 18/19 (1939-1940)
  2. Nuntii Latini; Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 65

Nexus interni