Linguae Balcanicae
Linguae Balcanicae sunt linguae in Europa austro-orientali, in quarum structura plures proprietates inveniuntur, quae iis communes sunt, etsi origine non sunt propinquae. Talis linguarum grex verbo Theodisco „Sprachbund“ denotatur. Ad linguas Balcanicas pertinent Albanica (quae est ramus proprius linguarum Indoeuropaearum), Dacoromanica (lingua Romanica) et linguae Slavicae (Bulgarica, Macedonica et dialectus Torlacia linguae Serbicae); partim etiam Neograeca.
Aliquid momenti, ut similitudines harum linguarum effectae sint, habuit Lingua Turcica, quae superstratum erat. Praeterea ad similitudines explanandas eo recurritur, quod plurimi homines huius regionis duabus vel pluribus linguis locuti proprietates unius linguae ad alias transtulissent.
Omnes linguae Balcanicae - Turcica excepta - ad linguas Indoeuropaeas pertinent, sed e diversis ramis ortae sunt. Tamen iis quasdam proprietates communes sunt, quae admodum sero ortae linguarum gradibus antiquioribus (Graecae antiquae, Latinae et Slavicae ecclesiasticae antiquae) adhuc desunt.
Proprietates maximi ponderis sunt:
- Articulus postponitur, ut puta Dacoromanice lup („lupus“) versus lupul (cum articulo –ul) et Albanice qen („canis“) versus qeni (cum articulo –i)
- Infinitivus deest
- Tempus Futuri verbo „velle“ exprimitur.
Modus numeros 11-19 formandi („unum super decem“, „duo super decem“) linguas Slavicas sequitur: ut puta Albanice njëmbëdhjetë, dymbëdhjetë – Dacoromanice unsprezece, doisprezece.
Praeterea sunt numerosae res communes in Idiomatica, quae imprimis a lingua Turcica repetunt.
Non omnia linguis Balcanicis communia in omnibus linguis similiter inveniuntur. Linguis Albanicae, Dacorumanicae et Macedonicae plurimae proprietates communes sunt.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Wilfried Fiedler: Einführung in die Balkanphilologie. In: Peter Rehder, Wilfried Fiedler (ed.): Einführung in die slavischen Sprachen. (Mit einer Einführung in die Balkanphilologie). 3. ed. emendata et amplificata. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1998, ISBN 3-534-13647-0, p. 347–364.
- Uwe Hinrichs (ed.): Handbuch der Südosteuropa-Linguistik. Harrassowitz, Wiesbaden 1999, ISBN 3-447-03939-6 (Slavistische Studienbücher NF 10).
- Thede Kahl et al. (ed.): Balkanisms today. LIT-Verlag, Vindobonae, Monasterii, Novi Eboraci 2012, ISBN 3-643-50388-1 (Balkanologie 3).
- Andreas N. Sobolev (ed.): Malyj dialektologičeskij atlas balkanskich jazykov. Biblion-Verlag, Monaci 2003, ISBN 3-932331-31-1 (Studien zum Südosteuropasprachatlas 2).
- Georg Renatus Solta: Einführung in die Balkanlinguistik mit besonderer Berücksichtigung des Substrats und des Balkanlateinischen. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1980, ISBN 3-534-07625-7.