Drilo[1] (Albanice Drini, Macedonice Дрим) est fluvius Albaniae, Macedoniae Septentrionalis еt Kosoviae, 335 chiliometra longus, qui 285 chiliometra per Albaniam transit et fluvius eius longissimus est.

Despectus in Drilonem e caelo.

In Kukës urbe Drilone Nigro et Drilone Albo confluentibus oritur et prope Scodram urbem in duos ramos dividitur, quorum unus in Mare Hadriaticum prope Lissum et alter in Bunam flumen defluit (sed ante inundationem anni 1858 et ille in mare defluebat).

NotaeRecensere

  1. Aegidii Forcellini Lexicon Totius Latinitatis s.v.; Claudii Ptolemaei Geographia, Coloniae 1540, p. 105 (Ioannis Noviomagi versio), etc; e Graeco Δρίλων (Claudii Ptolemaei Geographia II 16, 4; Strabonis Geographica VII 5, 7; etc.).
    Vel Drinium (Plinii Hist. nat. III 150), vel Drinus (Vibii Sequestris De fluminibus...).

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 42°2′17″N 19°29′3″E, 42°4′0″N 20°25′0″E, 41°45′2″N 19°34′19″E • OpenStreetMap • GeoNames • Encyclopædia Britannica