Paulus Gentiloni

diurnarius et politicus
Wikidata-logo.svg Paulus Gentiloni
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Gentiloni: imago
Paulus Gentiloni: subscriptio
Nativitas: 22 Novembris 1954; Roma
Patria: Italia
Nomen nativum: Paolo Gentiloni Silveri

Officium

Officium: Minister of Communications, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Italian Minister of Agriculture, Minister of Foreign Affairs, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, President of the Democratic Party
Munus: politicus, diurnarius

Consociatio

Paulus Gentiloni, vulgo plene Paolo Gentiloni Silveri (Romae natus die 22 Novembris 1954), familiae nobilis proles, est diurnarius et politicus Italiae.

Alumnus est Studii Urbis Romae ubi scientiae politicae studuit. Legatus est ad Parlamentum Italicum ab anno 2001. Minister communicationum meruit a die 17 Maii 2006 ad 8 Maii 2008, primo ministro Romano Prodi. Die 31 Octobris 2014, Friderica Mogherini ad officium Europaeum promota, Gentiloni minister rerum externarum Italiae factus est, primo ministro Matthaeo Renzi. Quo ab officio suo die 12 Decembris 2016 decedente, Gentiloni ad successionem a praeside Sergio Mattarella convocatus est.

BibliographiaRecensere

 
Paulus Gentiloni (ad dextram) cum Friderica Mogherini anno 2014 colloquens

Nexus externiRecensere

Consilia ministrorum Italica Matthaei Renzi et Pauli Gentiloni 2014–2018