-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Silvius Berlusconius,[1][2][3][4] (vulgo Silvio Berlusconi, Mediolani die 29 Septembris 1936 natus; ibidem 12 Iunii 2023 leuchaemia[5] mortuus) fuit negotiator et vir in re publica Italica exercitatus. Berlusconi fuit dux Forza Italia, factionis a se creatae, quae novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Foederis Nationalis in nova factione Populi Libertatis interfuit. Post has petitiones hae duae factiones contributae sunt. A die 8 Maii 2008, usque ad diem 16 Novembris 2011 quartum Italiae praeses consilii ministrorum fuit.[6]

Wikidata Silvius Berlusconius
Res apud Vicidata repertae:
Silvius Berlusconius: imago
Silvius Berlusconius: imago
Silvius Berlusconius: subscriptio
Silvius Berlusconius: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1936; Mediolanum
Obitus: 12 Iunii 2023; Mediolanum
Patria: Italia

Familia

Genitores: Luigi Berlusconi; Rosa Bossi
Coniunx: Veronica Lario, Carla Dall'Oglio
Proles: Petrus Silvius Berlusconi, Barbara Berlusconi, Marina Berlusconi, Luigi Berlusconi, Eleonora Berlusconi

Eius adversarii dicebant eum magni stationum televisificarum et diariorum dominii gratia quasi novam tyrannidis speciem ("videocratiam") creavisse.

Berlusconi etiam fuit dominus societatis pediludii Mediolani cui nomen est Consociatio Pediludii Mediolanum, sive AC Milan.

Idem die 1 Augusti 2013 ob fraudem fiscalem a Tribunali Supremo Cassationis ad quadriennem custodiam damnatus est. Triennio poenae indulti cuiusdam vi detracto, unus custodiae annus eum manet.

Alumnus fuit Universitatis Studiorum Mediolanensis. Antea in provincia aedificandi artis, postea librorum edendorum et stationum televisificarum privatarum redemptor fuit.[7] Divitias magnas celeriter (et sunt qui putent haud omnino honeste) ita indeptus est Silvius Berlusconi. Anno 1974 Victorius Mangano(it), mafiosus Panormitanus, pro eo ut stabularius in villa Arculense sua, 'villa Sancti Martini' (Italice Villa San Martino), operabat.[8][9] Causidicus Panormitanus Marcellus Dell'Utri(it) mediator fuisse videtur inter Mangano Berlusconique.[10][11]

Hunc, post damnationem sodalis sui Bettini Craxi, libido maxima invaserat rei publicae capiendae et anno 1994 nova factio, Forza Italia, constituta est, tum mediae dextraeque partium dux ille factus est;[12] Libertatum Polus et Boni Gubernii Polus in petitionibus victoriam reportaverunt: Berlusconi praesidens consilii ministrorum delectus est, sed post decem menses a regenda re publica recessit, quia Libertatum Poli foedus ruptum est.

Anno 1996 Polus pro Libertatibus suffragiis superatus est et insequentibus annis Berlusconi nonnunquam in iudicium vocatus est, sed damnatus non est quia novae leges ab eo factae erant. Anno 2001 Libertatum Domus in comitiis adversarios vicit et Berlusconi rectorum caput etiam factus est.

 
Berlusconi cum Nicolao Sarkozy praeside Francico atque Demetrio Medvedev praeside Russico, anno 2009.

Anno 2006 in comitiis mediae dextraeque partium societas Domus Libertatum paucis subselliis victa est, ergo Berlusconi Consilii Praesidis munus deposuit et maiori parti adversam factionem direxit, sed iam anno 2008 iterum ex petitionibus victor evasit adversarium suum Gualterium Veltroni profligando.[13] Adversarii eius putant eum vicisse quia Italicos inani promisso illuserat.

Post has petitiones factio Forza Italia cum factione Foederis Nationalis et aliis parvis factionibus in nova factione Populi Libertatis coniunctae sunt. Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini et alii antiqui Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt.[14] Hi novam factionem Futurum et Libertatem condiderunt.

Die 12 Decembris 2009 pone Mediolani cathedralem, contione facta, dum populum salutat, percutitur Silvius Berlusconi in facie ab homine insano Mediolanensis cathedralis parvo simulacro uso.[15][16]

Die 15 Februarii 2011 tractus in iudicium est de repetundis accusatus et de coitu cum puella prostituta nondum tutelae suae facta. Haec puella, Karima El Marough, se appellavit "Ruby Rubacuori" et dixit se neptem praesidis Aegypti Mubārak esse.[2] Non liquet utrum hoc mendacium a Karima an a Silvio Berlusconi provenerit.

 
Forum Quirinalis (Piazza del Quirinale) nocte abdicationis Berlusconii, die 12 Novembris 2011.

Die 12 Novembris 2011 Silvius Berlusconi se munere praesidentis consilii ministrorum abdicavit, quod haud satis delegatorum parlamentariorum iam regimen a se ductum sustineret.[6]

Petitionibus anni 2013 Berlusconi rursus candidatus fuit. Eodem anno pellicula titulo Girlfriend in a Coma divulgata est de Italia a Silvio Berlusconi recta. Die 27 Ianuarii 2013 Mediolani Silvius Berlusconi inter ipsas Holocausti diei memoriae celebrationes tyrannum Italicum Benitum Mussolini, Adolphi Hitler complicem, defendit.[17]

Kalendis Augustis 2013 Summum Tribunal italicum affirmat condemnationem criminalem contra Silvium Berlusconi propter fraudem in dispendium aerarii. Die 27 Novembris 2013 Senatus Rei publicae Italicae statuit ut Silvius Berlusconi de Senatu expellatur.[3]

Anno 2019, socius Parlamenti Europaei electus fuit. Mortuus est anno 2023, die 12 Iunii.[7]

 
Silvius Berlusconi et Petrus Ferdinandus Casini anno 2008 colloquentes

Anno 1965, Berlusconi Carolam Elviram Luciam Dall'Oglio in matrimonium duxit, quae mater eorum duorum liberorum Marinae Elvirae (1966) et Petri Silvii (Piersilvio, 1969) est.

Silvii Berlusconi altera uxor fuit Veronica Lario. Veronica iam ab anno circiter 1979 Berlusconi amatrix fuit, quocum more uxorio ab anno 1985 vivebat et cui anno 1990 nupsit. Silvius ex ea tres liberos genuit, scilicet Barbaram (1984), Eleonoram (1986) et Ludovicum (1988). Mense Maio anno 2009 Veronica se velle divortium facere nuntiavit.[18] Ab anno 2020 iusque ad mortem, Martha Fascina(it) amasia sua fuit.[19][20]

Post hunc nuntium multa diaria Silvii Berlusconi vitam percensuerunt, quae dicitur dissoluta esse, tamen Berlusconi has accusationes semper vehementer reiecit.

Administrationes quibus Silvius Berlusconi praefuit

recensere
  1. Halensis, Stephanus (2006). Senatum Italicum mutationem formae civitatis probavisse. . Ephemeris : "Silvius Berlusconius praeses administrorum Italicus hac lege rem publicam stabilitum iri affirmavit."
  2. 2.0 2.1 Cf. Caveosanus, Dominicus (2011). Quando, nisi nunc ipsum? Mulierum dignitas in Italia defendenda est!. . Ephemeris : "Nemo ignorat Berlusconium accusatum esse quod cum adulescentula scorto (cui “Ruby” nomen est) se coniunxerit".
  3. 3.0 3.1 Cf. Caveosanus, Dominicus (2013). SPQR sanxit: extra Berlusconius!. . Ephemeris : "Senatores italici pluribus sententiis sanxerunt ut “Eques” Berlusconius, de fraude fiscali accusatus . . . a Senatu amoveretur."
  4. Cf. Groß, Nicolaus (22 Augusti 2022). Nicolaus Joanni Carolo suo s.pl.. . Ephemeris : “Amici mei Itali dicere solent Berlusconium certe non esse animam candidissimam".
  5. "Silvio Berlusconi, Italy's ex-prime minister and media mogul[,] dies at 86." in Japan Reuters (12 Iunii 2023). (Anglice)
  6. 6.0 6.1 "Silvio Berlusconi si è dimesso la piazza in festa grida 'Buffone'" in La Repubblica (12 Novembris 2011). (Italice)
  7. 7.0 7.1 "Silvio Berlusconi, figure majeure de la droite italienne, est mort" in Le Monde (12 Iunii 2023). (Francogallice)
  8. "È morto Vittorio Mangano l'ex stalliere di Berlusconi" in La Repubblica (23 Iulii 2000). (Italice)
  9. "Berlusconi accused of Mafia links" in BBC News (8 Ianuarii 2003). (Anglice)
  10. "Trattativa Stato-mafia: indagato Dell'Utri" in Corriere della Sera (24 Novembris 2011). (Italice)
  11. "Un sénateur ami de Berlusconi en fuite pour collusion avec la mafia", in La Presse (11 Aprilis 2014). (Francogallice)
  12. "Italian right enters poll race divided" in The Guardian (8 Ianuarii 1994). (Anglice)
  13. "Italy returns Berlusconi to power" in BBC News (15 Aprilis 2008). (Italice)
  14. "Pdl, è rottura tra Fini e Berlusconi. Il premier: "Se non si allinea è fuori"" in La Repubblica (22 Aprilis 2010). (Italice)
  15. "Premier colpito al viso dopo il comizio «Sto bene, sto bene». Ma resta in ospedale" in Corriere della Sera (13-14 Decembris 2009). (Italice)
  16. "Berlusconi, agredido en Milán por un hombre con problemas mentales" in El País (13 Decembris 2009). (Hispanice)
  17. "Italia, Berlusconi: Mussolini fece cose buone, ed è polemica" in swissinfo.ch (27 Ianuarii 2013). (Italice)
  18. "Veronica, addio a Berlusconi "Ho deciso, chiedo il divorzio"" in La Repubblica (3 Maii 2009). (Italice)
  19. "Italie: Berlusconi, 83 ans, quitte sa compagne de 34 ans pour une femme plus jeune", in Le Parisien (5 Martii 2020). (Francogallice)
  20. "O casamento simbólico de Berlusconi com uma mulher 53 anos mais nova" in Sol (25 Martii 2022). (Lusitanice)

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Silvium Berlusconi spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •