Curtius Eisner fuit scriptor praecipue diarii et vir publicus Bavaricus ad Socialem Democraticam Factionem Germaniae pertinens, aetate Imperii Germanici, sed praeclarus est ut dux Bavaria anno 1918 et 1919 et primus ministrorum praeses liberae civitatis Bavariae.

Wikidata Curtius Eisner
Res apud Vicidata repertae:
Curtius Eisner: imago
Curtius Eisner: imago
Nativitas: 14 Maii 1867; Berolinum
Obitus: 21 Februarii 1919; Monacum
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Neuer israelitischer Friedhof München
Monaci:Monumentum Curtio Eisner dicatum

Munus recensere

Post scholam finitam Eisner philosophiae et linguae Theodiscae Berolini studebat atque tum diurnarius laborabat. Anno 1987 propter scripta sua laesae maiestatis accusatus est. Anno 1900 vitam Gulielmi Liebknecht, ducis opificum, composuit.

Cursus honorum recensere

Ab anno 1898 Eisner fuit sodalis SPD, ab anno 1917 SPD liberae (USPD), quae factio a SPD secesserat propter controversia de bello Orbis Terrarum I continuando. Ianuario 1918 operistitium opificum armorum duxit, 31 Ianuarii ob hoc factum in carcerem missus est. 14 Octobris 1918 liberatus est, quod candidatus USPD subrogationis dietae imperii fuit.

Conditor rei publicae Bavariae recensere

8 Novembris 1918 Monachii pro pace adipiscenda Bavariam rempublicam liberam atque regem Ludovicum III Bavariae depositum proclamavit.

Praeses Ministrorum recensere

A consiliis opificum et militum praeses ministrorum Bavariae electus est. 12 Novembris rex depositus ministros publicos e iure iurando in se dimisit, sed non regnum desposuit.

Consilia recensere

Eisner nihil nisi electus a senatu terrae facere voluit, sed diem operis octo horarum suffragium feminarum induxit. Praeterea secessioni Bavariae ab Imperio Theodisco favebat, quod ita pacem meliorem a sociis hostibus adipisci sperabat. Etiam arcana depositi regni promulgavit. Sed ea res multos ei et acerrimos inimicos fecit. Sed etiam in sectatores extremae laevae consuluit atque, cum hi administerium rerum socialium occupare conarentur, eos vi vigilum repelli iussit.

Suffragium perditum recensere

12 Ianuarii 1919 novus senatus terrae electus est et factio USPD non plus quam duo et dimidium per centum suffragium accepit. Tamen Eisner non prius quam senatu convocato a magiustratu recedere voluit.

Eisner caesus recensere

21 Februarii 1919 Eisner, cum ab administerio rerum externarum ad senatum terrae iter faceret, ab Antonio Comite de Arco in Valley legato militum pistolio occisus est. Sicarius causam caedis arcana militum hostibus proditam dixit. Paulo post et Arco et alii homines publici caedibus aut sauciati aut mortui sunt.

Lege etiam recensere

Nexus externi recensere