Ioannes Hoffmann (Bavaria)
Ioannes Hoffmann (natus in vico Ilbesheim bei Landau in der Pfalz seu "Ilbesheim prope Landaviam" 3 Iulii 1867, mortuus Berolini 15 Decembris 1930) fuit vir publicus Bavariae et sodalis SPD.
Familia, Iuventus et Munus
recenserePater eius agricola fuit, filius autem 1877–1882 gymnasium Luthrae Imperatoris (lingua Theodisca: Kaiserslautern) frequentabat, sed propter malos eventus dimissus est. Annis sequentibus ad 1890 institutum ad praeparandos magistros elementariae scholae atque seminarium attendit et ab anno 1890 magister laboravit. Anno 1893 uxorem Ludovicam Carolinam Ackermann in matrimonium duxit. Eodem anno filius Ioannes natus est, postea secundus filius Fridericus, qui 1923 morbo mortuus est.
Cursus honorum
recensereEodem tempore sodalis SPD factus est, sed clam, ne cursus eius periclitaretur. Anno 1899 legatus SPD in consilio Luthrae Imperatoris fuit, anno 1908 in senatum terrae Bavariae missus est atque anno 1912 etiam in Dietam Imperii electus est. Anno 1914 bello favebat, sed postea ad bellum finiendum factionem pepulit. 2 Novembris 1918 minister sine officio in consilium ministrorum ultimi regni Bavariae iniit, sed iam 8 Novembris 1918 sodalis factionis eius Curtius Eisner rem publicam Bavariam proclamavit atque Hoffmann eius administer culturae factus est. Post Eisner occisum atque Martinum Segitz a consiliis opificum et militum electum, sed non a senatu terrae confirmatum Hoffmann 17 Martii 1919 praeses ministrorum Bavariae electus est. Cum Monachii homines seditiosi extremae laevae regnarent, consilium administrorum Bambergam fugit et non prius quam 9 Maii in Monachium reverti potuit. Cum Berolini Martio anni 1920 Wolfgangus Kapp novis rebus studeret, et Monachii milites praesidi ministrorum minabantur et Hoffmann ad honorem deponendum pepulerunt. Successor eius Gustavus Ritter de Kahr factus est.
Post officium
recenserePost officium Hoffmann iterum magister laboravit. Cum anno 1923 Franci, qui tum Rhenaniam et Palatinatum occupabant, Palatinato libero faverent atque in Bavaria dictatura extremae dextrae inciperet, Hoffmann 26 Octobris frustra rem publicam liberam Palatinati proclamavit. Postea proditionis a magistratibus Bavariae accusatus est, sed ad finem vitae legatus dietae imperii mansit.
Nexus externi
recensere- Curriculum vitae (lingua Theodisca)
- Administratio Hoffmann in indicio historico Bavariae (lingua Theodisca)