Clemens Baro (vulgo: Clemens Baron) Podewils-Dürniz (natus 17 Ianuarii 1850 Landishutae, mortuus 14 Martii 1922 Monachii) vir publicus Bavariae fuit.

Munus recensere

Podewils Monachii iurisprudentiae studebat atque annis 1872 - 1875 iuris consultus Monachii, Weilheim Landishutae laboravit. Tum minister publicus et legatus Bavariae Berolini, Romae, Vindobonae fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 1902 Luitpoldus, vicarius regis Bavariae eum administrum culturae fecit. 18 Februarii anni 1903 Podewils-Dürnitz praeses ministrorum factus est. Anno 1911 vicarius regis eum comitem nominavit. Podewils nullius factionis sodalis fuit. Cum factionibus senatus terrae acriter certabat, nam factio catholica Centrum vectigalia contrahenda negabat. Itaque 14 Decembris 1911 consultum ultimum proclamavit, ut vectigalia colligere posset. Die 8 Novembris 1912 Georgius de Hertling, qui sodalis Centri factionis fuit, eius successor factus est.

Nexus externi recensere