Ioannes Baro de (Theod. Johann Freiherr von Lutz (natus 4 Decembris 1826 oppido Münnerstadt (Bavaria), mortuus 3 Septembris 1890 oppido Niederpöcking (Bavaria)) vir publicus et iurisprudens Bavariae erat.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius magister scholae elementaris erat. Ipse post scholam finitam de Lutz annis 1843 - 1848 Herbipolis iurisprudentiae studebat. Deinde referendarius fuit et anno 1850 secundam probationem accepit. Annis 1851 - 1854 iurisconsultus in cancellaria collegae laboravit. Ab anno 1854 Lutz minister publicus fuit et celeriter promotus est. Anno 1857 legatus Bavariae in collegio ad novam legem Theodiscam de commercii ferendum erat et annis 1858 - 1860 Hamburgi in collegio iuris marium secretarius fuit. Deinde Monachium rediit et in administerio iustitiae laboravit. Annis 1863 - 1867 secretarius regis consilii ministrorum fuit, primo Maximiliani II, deinde et Ludovici II.

Lutz ter uxorem duxit, annis 1852, 1867 atque 1887. E primo conubio filium et filiam, e secundo duos filios habuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 1867 administer iustitiae Bavariae nominatus est et ad annum 1871 mansit. Anno 1869 et administer culturae factus est et contra papam Pium IX certavit, qui infallibilitatem suam declamaverat, quod haec sententia Lutz iura regni diminuit. 1871 et legatus Bavariae cum Borussia de Germania consocianda Versaliis agebat. Anno 1880 Ludovicus II eum praesidem ministrorum Bavariae fecit. Eodem anno nobilitatus et anno 1883 Baro factus est. Anno 1886 medicum ad regem Ludovicum misit, qui vesaniam regis animadverteret. Post mortem regis et Luitpoldus vicarius regis Bavariae eum praesidem ministrorum fecit. Anno 1890 Ictum accepit et 31 Maii magistratum relinquere coactus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere