Stephanus Mappus
Stephanus (Theod. Stefan) Mappus (natus 4 Aprilis 1966 Phorcae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
Iuventus Munusque
recensereMappus anno 1985 testimonium maturitatis adeptus est et tirocinium mercatoris industriae, ab anno 1987 militiam fecit. Annis 1988 - 1993 Mappus in Universitate Hohenheim (Stuttgardia) oeconomiae et sociologiae studebat et deinde ibi adlatus scientificus fuit. Annis 1995 - 1998 deinde pro societate electrotechnicae Siemens laboravit. Postquam praeses ministrorum Badeniae Virtembergiae electionem perdidit, mense Septembri 2011 nuntiatum est Mappum a die 1 Martii 2012 legatum societatis chemiae Merck in Brasiliam missum iri[1].
Familia
recensereMappus anno 2001 uxorem duxit atque adhuc duos filios habet.
Cursus honorum
recensereMappus ab anno 1983 sodalis Unionis Iuvenilis erat, a 1985 sodalis CDU est. Praeter magistratus diversos factionis suae Mappus ab anno 1996 legatus senatus terrae Badeniae-Virtembergiae est. Anno 1998 secretarius statalis in administerio commeatus et circumiectorum eius terrae erat, anno 2004 ipse hoc administerium suscepit. Anno 2005, cum Ervinus Teufel praeses ministrorum se recessisset atque Guntherus Oettinger, qui tum legatis CDU factionis in senatu terrae praefuit, illi successisset, Mappus praeses legatorum CDU electus est. Praeterea vicarius praeses factionis in Badenia-Virtembergia creatus est. Cum Oettinger autumno anni 2009 commissarius Unionis Europaeae propositus est, Mappus 24 Octobris dixit, se successorem praesidem ministrorum fore sperare. 20 Novembris Mappus praeses CDU suae terrae electus est et 10 Februarii 2010 praeses ministrorum, auxilio factionis FDP. Sed electione senatus terrae 27 Martii 2011 factiones CDU atque praesertim FDP suffragia perdiderunt atque maximam partem legatorum non iam regunt. Mappus die post se a magistratu praesidis factionis CDU Badeniae-Virtembergiae recessurum annuntiavit[2]. Itaque die 12 Maii factio SPD cum Viridibus foedus regnandi fecit.
Controversia de statione ferroviaria Stuttgardiae
recensereAnno 2010 consilia Ferroviariae Germaniae, quibus Statio Ferroviaria Stutgardiae - aedes clarissima capitis terrae - partim demoliretur, ut nova statio aedificaretur ad magnas controversias ducunt, quod cives multi multis de causis contra haec consilia certant et demonstrant. Stephanus Mappus autem fautor vehemens novae stationis est.
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ FAZ die 16 Decembris 2011
- ↑ FAZ online die 29 Martii 2011 (lingua Theodisca)
Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU) | Guntherus Oettinger (CDU) | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) | |