Frankfurter Allgemeine Zeitung (et interdum Frankfurter Allgemeine; nomen Theodiscum; 'Diarium Generale Francofurtense') est diarium lingua Theodisca scriptum, quod praebet nuntios graviores lectoribus optimatum factioni se addicentibus; est autem liberum a quacumque factione. Non raro etiam de rebus atque verbis ad antiquitatem pertinentibus refert. Lectoribus compluribus per cursum publicum mittitur. Cottidie fere 363 465 illius exemplaria veneunt, ut initio anni 2006 videbatur. Inter diaria in Germania edita, creberrime in terris alienis venit. Anno 1949 conditum, editur Francofurti.

Sedes redactionis Diarii Generalis Francofurtensis
Sedes domus editionis Diarii Generalis Francofurtensis

Nexus externi recensere