Canon Muratorianus
Canon Muratorianus est fragmentum indicis librorum qui a Christianis antiquis canonici recensi sunt et in Biblia inclusi. Id fragmentum, a Ludovico Antonio Muratori Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana repertum et anno 1740 editum,[1] originem habuit in libro manu scripto saeculi VII, sed e ligationibus alii libri cuiusdam saeculi VIII, in bibliotheca monasterii Bobiensis per multa saecula servati, extractum est.
Initium fragmenti deperdita est; id quod nobis remanet tabulam praebet librorum Novi Testamenti fere integram. A multis eruditis censetur versionem esse indicis in lingua Graeca saeculo II exeunte compositi, post mortem episcopi Romani Pii I, qui sic in texto memoratur: "Pastorem uero nuperrime temporibus nostris in urbe Roma Hermas conscripsit, sedente cathedra urbis Romae ecclesiae Pio episcopo fratre eius; et ideo legi eum quidem oportet, se publicare uero in ecclesia populo, neque inter Prophetas, completo numero, neque inter apostolos, in fine temporum, potest." Alii autem saeculo IV remittunt.[2]
In canone Biblico recipiuntur quattuor evangelia (sed nomina duorum evangeliorum tantum servantur):
Tertium euangelii librum secundum Lucam. Lucas iste medicus post ascensum Christi cum eum Paulus quasi itineris sui socium secum adsumsisset nomine suo ex opinione conscripsit (Dominum tamen nec ipse uidit in carne) et idem prout assequi potuit: ita et a nativitate Iohannis incepit dicere. Quarti euangeliorum Iohannis ex discipulis. Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis dixit, "Conieiunate mihi hodie triduum, et quid cuique fuerit reuelatum alteratrum nobis enarremus." Eadem nocte reuelatum Andreae ex apostolis ut recognoscentibus cunctis Iohannes suo nomine cuncta describeret.
Recipiuntur Actus Apostolorum omnium, reiectis ergo multis libris rerum gestarum singulorum apostolorum inter apocrypha hodie seclusis.
Acta autem omnium apostolorum sub uno libro scripta sunt. Lucas "optimo Theophilo" comprehendit quae sub praesentia eius singula gerebantur, sicut et remote passionem Petri evidenter declarat, sed et profectionem Pauli ab urbe ad Spaniam proficiscentis.
Recipiuntur tredecim epistulae Paulinae, nec plures:
Epistolae autem Pauli, quae, a quo loco, uel qua ex causa directae sint, uolentibus intelligere ipsae declarant. Primum omnium Corinthiis schisma haeresis interdicens, deinceps Galatis circumcisionem, Romanis autem ordine scripturarum, sed et principium earum esse Christum intimans, prolixius scripsit; de quibus singulis necesse est a nobis disputari; cum ipse beatus Apostolus Paulus sequens prodecessoris sui Iohannis ordinem, nonnisi nominatim septem ecclesiis scribat ordine tali: ad Corinthios prima, ad Ephesios secunda, ad Philippenses tertia, ad Colossenses quarta, ad Galatas quinta, ad Thessalonicensibus sexta, ad Romanos septima. Verum Corinthiis et Thessalonicensibus licet pro correptione iteretur, una tamen per omnem orbem terrae ecclesia diffusa esse denoscitur (et Iohannes enim in Apocalypsi licet septem ecclesiis scribat, tamen omnibus dicit); verum ad Philemonem unam, et ad Titum unam, et ad Timotheum duas pro affectu et dilectione, in honore tamen ecclesiae catholicae in ordinatione ecclesiasticae disciplinae sanctificatae sunt.
Recipiuntur epistula Iudae duaeque (I, II) sub nomine Iohannis cognitae:
Epistola san Iudae, et superscriptio Iohannis duas in catholica habentur --
Recipiuntur liber Sapientiae Salomonis, apocalypsesque duae tantum, Iohannis et Petri, haec autem dubitanter:
-- et Sapientia ab amicis Salomonis in honorem ipsius scripta. Apocalypses etiam Iohannis et Petri, tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in ecclesia nolunt.
E canone reiiciuntur nominatim Pastorem Hermae (vide supra) et duae epistulae Paulo adscriptae: "Fertur etiam ad Laodicenses, alia ad Alexandrinos, Pauli nomine fictae ad haeresem Marcionis, et alia plura, quae in catholicam ecclesiam recipi non potest; fel enim cum melle misceri non congruit."
Notes
recensere- ↑ L. A. Muratori, Antiquitates Italicae Medii Aevii (Mediolani 1740) vol. III pp. 809-80.
- ↑ Geoffrey Mark Hahneman, The Muratorian Fragment and the Development of the Canon (Oxford: Clarendon Press, 1992; Albert C. Sundberg jr, "Canon Muratori: A Fourth Century List" in Harvard Theological Review vol. 66 (1973) pp. 1-41.
Bibliographia
recensere- Metzger, Bruce. 1987. The Canon of the New Testament: Its Origin, Development, and Significance. Oxford: Clarendon Press. ISBN 0-19-826954-4
- Armstrong, Jonathan J. 2008. "Victorinus of Pettau as the Author of the Canon Muratori" in Vigiliae Christianae 62(1):1–34.
- Hill, C. E. 1995. "The Debate Over the Muratorian Fragment and the Development of the Canon." Westminster Theological Journal 57(2):437–452.