Andreas (apostolus)
Andreas (praenomen Graecum 'virilis' et 'fortis valens'), etiam Sanctus Andreas et in traditione Orthodoxa Primus Vocatus (Graece Πρωτόκλητος, Prōtoclētus) appellatus, fuit apostolus Iesu Christi et frater Simonis Petri.
Testimonium biblicum
recensereSecundum Novum Testamentum Andreas Bethsaidae, in vico in Galileia, natus est. Sicut frater Simon piscator erat. Capharnai ad lacum Gennesaret sito fratribus domus erat (Mc 1:29). Evangelium secundum Ioannem narrat Andream primum discipulum Ioannis Baptistae fuisse; a quo ad Iesum missus (Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, cf. Ioh 1,19) etiam fratrem suum Simonem verbis Invenimus Messiam (Ioh 1:35-42) ad Iesum duxisse dicitur. Inde in traditione ecclesiastica saepe "primus a Domino vocatus" cognominatur.
In indicibus apostolorum (Mt 10,2; Mc 3,18; Lc 6,14; Act 1,13) Andreas semper inter primos quattuor apostolos est. Sed non est inter tres - Simon Petrus et fratres Iacobus et Ioannes –, quos Iesus interdum solos secum duxit (Mc 5,37; Mc 9,2; Mc 14,33). Secundum Mc 13,3 Andreas sermoni eschatologico, qui in scientia biblica "Apocalypsis synoptica" dicitur, interfuit (Matthaeus et Lucas autem res aliter tradunt).
Secundum Ioannem 12,22 una cum Philippo Iesu quosdam Graecos Iesum videre cupientes praesentavit, qua re bona linguae Graecae scientia attestari videtur (confer etiam nomen eius Graecum!). Ioannes 6,89 narrat Andream, ante quam panes multiplicarentur, puerum, qui panes et pisces afferebat, indicavisse.
Actus Apostolorum singulis de Andreae vita carent; solum in indice apostolorum, qui post Christi resurrectionem una cum Maria et aliis feminis in oratione permanebant, memoratur (Act 1,13).
Nuntii posteri
recensereQuidam Patres Ecclesiae (Eusebius Pamphili, Gregorius Nazianzenus, Hieronymus) eum in Epiro, Cappadocia, Scythia, Thracia, Macedonia et Achaia praedicasse referunt. Immo vero in regionibus a Ponto Euxino in meridiem spectantibus, in hodierna Anatolia orientali et in Georgia praedicasse dicitur. Traditio posterior eum primum patriarcham Byzantii (sive Constantinopolis) fuisse vult. Apostolus est patronus Scotiae, Romaniae, Russiae.
Legenda
recensereLegenda saeculi quarti eum martyrium die 30 Novembris anni 60 in cruce obliqua (unde vox "Crux S. Andreae" deducta est) Patris obiisse dicitur.
Post Christi passionem et resurrectionem, Andreas, cum in Scythiam Europae, quae ei provincia ad Christi fidem disseminandam obtigerat, venisset, deinde Epirum ac Thraciam peragrasset, doctrina et miraculis innumerabiles homines ad Christum convertit. Post, Patras Achaiae profectus, et in ea urbe plurimis ad veritatem evangelicam perductis, Aegeam proconsulem, praedicationi evangelicae resistentem, liberrime increpavit, quod, qui iudex hominum haberi vellet, Christum Deum omnium iudicem, a daemonibus elusus, non agnosceret. Tum Aegeas iratus: "Desine, inquit, Christum iactare, cui similia verba nihil profuerunt, quominus a Iudaeis crucifigeretur". Andream vero de Christo nihilominus libere praedicantem, quod pro salute humani generis se crucifigendum obtulisset, impia oratione interpellat, ac demum hortatur, ut sibi consulens, diis velit immolare. Cui Andreas: "Ego omnipotenti Deo, qui unus et verus est, immolo quotidie, non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum Agnum in altari; cuius carnem posteaquam omnis populus credentium manducaverit, Agnus, qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus". Quam ob rem ira accensus Aegeas, iubet eum in carcerem detrudi: unde populus Andream facile liberasset, nisi ipse sedasset multitudinem, vehementius rogans, ne se ad optatissimam martyrii coronam properantem impedirent.
Igitur paulo post in tribunal productum, cum Aegeas crucis extollentem mysteria sibique suam impietatem exprobantem diutius ferre non posset, in crucem tolli, et Christi mortem imitari iussit. Adductus Andreas ad locum martyrii, cum crucem vidisset, longe exclamare coepit: "O bona crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando cupienti animo praeparata: accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo; ut per te me recipiat, qui per te me redemit". Itaque cruci affixus est, in qua biduum vivus pendens, et Christi fidem praedicare numquam intermittens, ad eum migravit, cuius mortis similitudinem concupierat. Quae omnia presbyteri et diaconi Achaiae, qui eius passionem scripserunt, se, ita ut commemorata sunt, audisse et vidisse testantur.
Reliquiae
recensereEius ossa primum Constantino imperatore Constantinopolim, deinde Amalphim translata sunt. Caput Pio II Pontifice Romam allatum in basilica sancti Petri collocatum erat. A papa Paulo VI caput Andreae apostoli ecclesiae Constantinopolitanae redditum est et nunc Patris colitur.
Litterae cum Andrea connexae
recensere- Acta Andreae (saec. 2)
- Acta Andreae et Matthiae apud anthropophagos
- Acta Andreae et Bartholomaei
- Acta Andreae et Philemonis (Coptice tradita)
- Acta Petri et Andreae
- Acta Pauli et Andreae
- Apostolus breviter memoratus est in: Evangelio Ebionitarum, Evangelio Petri, Epistula apostolorum, Pisti Sophia.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Andream apostolum spectant. |
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |