Gnaeus Sentius Saturninus (consul 41)

Gnaeus Sentius Saturninus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 66) senator Romanus patricius fuit. Pater eiusdem nominis anno 4 consul suffectus creatus est. Ipse anno 41 ad consulatum ordinarium pervenit. Cum Caligula 24 Ianuarii a coniuratoribus caesus esset, Saturninus in senatu censuit rem publicam liberam esse restituendam[1]. Sed praetoriani milites Claudio imperatori favebant. Quod denique Saturnino detrimento non fuit, nam in expeditione Britannica anni 43 comes imperatoris erat atque ornamenta triumphalia et statuam trumphalem in foro Augusto accepit. Nerone imperatore autem Saturninus supplicio affectus aut ad mortem ipsius manu coactus est. Eius memoria anno 66 damnata est[2].

Notae recensere

  1. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIX 166-186
  2. Confer Tacitus, Historiae, IV 7


Antecessores:
Gaius Caesar Augustus III (sine collega)
Consul
41
cum
Gaio Caesare Augusto IV
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus II et Gaius Caecina Largus