Gnaeus Sentius Saturninus (consul suffectus 4)
Gnaeus Sentius Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus temporibus Augusti et Tiberii imperatorum erat. Pater eius Gaius Sentius Saturninus anno 19 a.C.n. consul ordinarius fuit, quem cum fratribus annis 10 ad usque 7 in Syriam secutus est[1]. Anno 4 fratri maiori Gaio Sentio Saturnino consul suffectus successit. Anno 17 Germanicum in orientem sequebatur, ubi hoc 10 Octobris 19 mortuo consensu comitum ceterorum legatus Augusti pro praetore Syriae factus est. Gnaeum Calpurnium Pisonem legatum veneficii Germanici incusatum, qui provinciam suam recuperare studebat, apud castra Celenderem vicit et sine praesidiis Romam misit. Ad usque annum 21 in provincia mansit. Quamquam amicus Germanici etiam Tiberio regnante multum valebat. Filius eius Gnaeus Sentius Saturninus consul ordinarius anni 41 fuit[2].