Gnaeus Calpurnius Piso

Vide etiam paginam discretivam: Calpurnius Piso

Gnaeus Calpurnius Piso (natus circa annum 44 a.C.n./43 a.C.n.mortem sibi conscivit anno 20) fuit senator Romanus, consul anno 7 a.C.n. et postea incertis annis circa aeram mutatam proconsul Africae[1], deinde legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris anno 9/10 postremoque ab anno 17 ad usque 19 Syriae legatus.

Cum Germanicus in Syria anno 19 obiit, suspicio fuit eum veneno necatum fuisse a Pisone, qui in ius vocatus est, sed ante quam iudicium perfectum est, mortem sibi conscivit. Aliqui putaverunt vere imperator Tiberius Germanicum et postea Pisonem necare fecit.

Pater eius Gnaeus Calpurnius Piso, consul suffectus anni 23 a.C.n. fuit. Filios duos habuit, Gnaeum Calpurnium Pisonem, qui post iudicium praenomen in Lucium mutavit et Marcum Calpurnium Pisonem.

NotaeRecensere

  1. Strabo II.5.33.

Nexus externiRecensere


Antecessores:
Gaius Marcius Censorinus et Gaius Asinius Gallus
Consul
7 a.C.n.
cum
Tiberio Claudio Nerone
Successores:
Decimus Laelius Balbus et Gaius Antistius Vetus