Libri historiarum a principe Claudio (10 a.C.n.54) Latine confecti, hodie deperditi sunt. Secundum Suetonium in voluminibus suis De vita Caesarum, opus Claudii de rebus gestis Romanis in series duas divisum est, scilicet:

  • Historiae post caedem Caesaris dictatoris libri 2
  • Historiae a pace civili libri 41

Rem anteriorem coepit "hortante T. Livio, Sulpicio vero Flavo adiuvante"; sed reliquit cum sentiret neque libere neque vere de eo tempore sibi licere scribere, "correptus saepe et a matre et ab avia".[1] Semel ex his libris Suetonius citat, de Ludis Saecularibus ab Augusto restitutis:

"[Claudius] fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reservatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse."[2]

NotaeRecensere

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 41.
  2. Suetonius, De vita Caesarum, "Claudius" 21.2.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.