De vita sua (Claudius)
(Redirectum de De Vita Sua (Claudius))
Libri octo De Vita Sua, a principe Claudio (10 a.C.n.-54) Latine confecti, hodie deperditi sunt. Suetonius in voluminibus suis De vita Caesarum opus Claudii "magis inepte quam ineleganter" scriptum asseverat. Semel vel ex his libris vel alio simili Suetonius oratione obliqua citat, de paedagogo Claudii iuvenis:
- "diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saevissime coerceret ipse quodam libello conqueritur."[1]
Notae
recensere- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 2.2.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.