Tiberius Claudius Narcissus[1] (natus saeculo primo; supplicio affectus mense Octobri anno 54) libertus potens et minister ab epistulis Claudii erat.

Narcissus familiaris Messalinae, uxoris Claudii, erat et apud imperatorem magnam auctoritatem ita sibi paravit. Anno 42 Claudius Messalina et Narcisso excitantibus Gaium Appium Iunium Silanum senatorem sine iudicio necari iussit.[2] Eodem anno et usurpationem Lucii Arruntii Camilli Scriboniani cum aliis suppressit.[3] Super ordinem suam elatus etiam res militares ordinavit: Vespasiano legato legionem tribuisse dicitur.[4]. Anno 43 legionum in Britanniam iter facientium seditionem placabat[5] Anno 48 Claudium permovit, ut in uxorem Messalinam atque amatorem Gaium Silium ageret, qui imperatorem deponere in animo habuerunt. Qua re ab imperatore insignibus quaestoriis ornatus est.[6] Anno 49 Narcissus Claudio Lolliam Paulinam uxorem novam proposuit, sed Claudius Agrippinam elegit. Qua de causa Narcissus, mortuo Claudio, in carcerem iactus atque necatus est.[7]

  1. Confer autem CIL XV 7500. Hic Narcissus libertus Claudii nominabatur.
  2. Cornelius Tacitus, Annales XI 29, 1; Suetonius, Divus Claudius 37,2; Cassius Dio LX 14
  3. Cassius Dio LX 15–16
  4. Suetonius, Divus Vespasianus 4,1
  5. Cassius Dio LX 19,3–4
  6. Cornelius Tacitus, Annales XI 29–38; Cassius Dio LX 31
  7. Cornelius Tacitus, Annales XIII 1,3; Cassius Dio LX 34.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere