Gaius Appius Iunius Silanus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 42) senator Romanus patricius erat. Anno 25 praetor urbanus electus anno 28 consulatum ordinarium gessit. Anno 32 laesae maiestatis postulatus testimonio Celsi cuiusdam, tribuni cohortium urbanarum periculo exemptus est[1]. Tum fuit frater arvalis et legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris. Claudius imperator ei Domitiam Lepidam, matrem Messalinae, uxorem dedit[2]. Attamen anno 42 Messalina et Narcisso, uxore et liberto imperatoris Claudii, incitantibus supplicio supremo affectus est[3]. Narcissus enim adfirmabat Silanum in somnio imperatorem interficientem sibi visum esse : ita Claudium, timidissimum hominem, conterruit et sententiam mortis quamvis familiarem in amicum ei extorsit[4]. Apud Dionem legimus Silanum Messalinam offendisse dum ei concubitum recusat (Messalina enim femina depravata erat) atque hanc causam odii mortisque ei fuisse. Quod tamen post Gai imperatoris necem et antequam Claudius a praetorianis eligeretur inter viros qui suscipiendae summae dignitati non impares viderentur in senatu nominatus esset, causam minus ridiculam huic neci praebere potuit.

  1. Tacitus Annales VI 9,3-4
  2. Cassius Dio LX 14,3
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 906
  4. Suetonius, Divus Claudius, 37. Cassius Dio LX 14


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso et Marcus Licinius Crassus Frugi
Consul
28
cum
Publius Silius Nerva
Successores:
Gaius Fufius Geminus et Lucius Rubellius Geminus