Lollia Paulina (nata ante annum 26, mortua 49) imperatrix Romana fuit.

Lollia Paulina ː vultus fictitus in Promptuario Iconum (1553) repertus.

Gens recensere

Avus eius Marcus Lollius senator, pater Marcus Lollius, mater Volusia Saturnina fuit. Habuit sororem Lolliam Saturninam uxorem Decimi Valerii Asiatici consulis et amatam Caligulae imperatoris.

Vita recensere

Lollia, quae fuit egregia pulchritudine, Publio Memmio Regulo viro publico nupsit. Sed anno 38 Caligula imperator maritum Lolliae coegit, ut divortium faceret, ut imperator Lolliam in matrimonium duceret[1]. Sed sex menses post Caligula ipse divortium fecit cum nova uxore[2]. Anno 48, cum Claudius imperator post mortem Valeriae Messalinae de novo matrimonio cogitabat, Narcissus libertus ei Lollilam Paulinam proposuit. Sed imperator Agrippinam elegit[3]. Anno sequente Agrippina instigante Lollia falsis criminibus accusata, res familiaris ei dempta, exsul facta et in exilio necata est[4]. Lolliae res pretiosas et divitias ab avo hereditate acceptas Gaius Plinius Secundus descripsit[5].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Cassius Dio LIX 12
  2. Suetonius, Caligula 25,2.
  3. Cornelius Tacitus, Annales XII 1
  4. Cornelius Tacitus, Annales XII 22
  5. Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis IX 117