Lucius Salvius Otho Titianus

Lucius Salvius Otho Titianus (natus ante 32, mortuus post annum 69) senator Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Familia Othonis erat Etrusca, ex urbe Ferentino in Etruria. Pater eius Lucius Salvius Otho erat, qui anno 33 consul suffectus creatus est; mater Alba Terentia. Fratrem iuniorem habuit Marcum Salvium Othonem. Uxor eius Cocceia, soror Nervae imperatoris fuit. Filius eius Lucius Salvius Otho Cocceianus erat, consul suffectus anni 82.

Cursus honorumRecensere

Lucius Salvius Otho frater Arvalis fuit et anno 52 consul ordinarius creatus est. Anno 63/64 proconsul Asiae fuit. Hoc magistratu Gnaeus Iulius Agricola eius quaestor fuit[1]. Cum frater Marcus imperator proclamatus esset, Lucium ad praesidium urbis relinquit. Lucius cum fratre 26 Ianuarii ad 28 Februarii consul II suffectus erat. Quamquam exercitum Othonianum duxerat, a Vitellio imperatore "pietate et ignavia excusatus"[2] necatus non est[3].

NotaeRecensere

  1. Tacitus, Agricola, VI 2
  2. Tacitus, Historiae, II 60,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1274


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus V et Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus
Consul
52
cum
Fausto Cornelio Sulla Felice
Successores:
Decimus Iunius Silanus Torquatus et Quintus Haterius Antoninus