Tabula Claudiana
Tabula Claudiana est tabula aenea in Museo Galloromano Lugdunensi servata cui inscripta est oratio imperatoris Claudii anno 48 apud senatum habita de iure honorum Gallis dando. Pars inferior tabulae et orationis sola exstat et Lugduni in monte Divi Sebastiani anno 1528 inventa est ubi antiquitus ad aram Romae et Augusti publice praefixa erat quia Lugdunum caput religiosum trium Galliarum tum fuit atque ipse Claudius ibi natus erat. Sedecimi igitur saeculi antiquarii huic tabulae iam studebant et textum edebant.
De momento historico
recensereIlle textus magni momenti in historia Romana habetur quia consilium Claudianum provinciales in senatorium ordinem admittendi a successoribus amplificatum est usque ad celeberrimam constitutionem Antoninianam imperatoris Caracallae (212) ː tunc vero adhuc novum erat, ut ipse Claudius in prima parte orationis servatae fatebatur[1], et privilegia Italianae nobilitatis laedere videbatur. Rerum gestarum scriptor Tacitus suo modo hanc orationem rescripsit atque Annalibus inseruit.
Notae
recensere- ↑ Haec sunt ipsius verba ː ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis
Fontes
recensere- Tacitus, libro undecimo Annalium cap.23-25
Plura legere si cupis
recensere- A. A., "La table de Claude du musée de Lyon" in Les Inscriptions antiques du musée de Lyon vol. 1. Lugduni, 1888 ː 58-108
- N. Badoud, « La table claudienne de Lyon au XVIe siècle », Cahiers du Centre Gustave Glotz, 2002(13) ː 169-195
- Philippe Fabia, La Table Claudienne de Lyon, Lyon, Audin, 1929 Recensio critica