Apocolocyntosis est satura Menippea mox post mortem Claudii imperatoris edita, quae cum Claudium ipsum — debilitates corporis (sicut claudicationem, motus capitis, linguae haesitationem) animique imbecillitatem ex his coniectam — tum apotheosin vel deificationem eius a senatu decretam deridet. Quamquam sunt qui de auctore huius operis dubitent, cum causa tamen haec satura Senecae tribui solet. Etiam de nomine Apocolocyntosis aliquantum disputatum est, sed omnium maxime inter doctos ambigitur, quo modo nomen intellegendum sit quove consilio haec satura scripta sit.

Claudius, de cuius morte in Apocolocyntosi narratur.
Seneca, qui auctor Apocolocyntosis habetur.

De morte et apotheosi Claudii imperatoris recensere

Claudius die 13 Octobris 54 fungis venenatis mortuus est.[1] Quod facinus ab Agrippina, quarta ipsius uxore, commissum esse rumor erat, quippe quae Neronem, filium suum natu maximum, imperium excipere vellet, antequam Britannicus, Claudii et Messalinae filius, togam virilem sumeret.[2] Funus sollemni principum pompa celebratum est die 24 Octobris, in quo laudatio funebris a Seneca composita a Nerone lecta est. Quae laudatio primo pronis intentisque animis audita est, sed ubi de providentia et sapientia Claudii locutus est Nero, nemo risui temperare potuit.[3] Cinis Claudii in mausoleo Augusti depositus est. Postea, mense Novembri aut Decembri,[4] Agrippina urgente, senatui placuit Claudium in numerum deorum referre.[5] Etiam templum divi Claudii in Caelio monte coeptum est ab Agrippina.[6]

Apocolocyntosis Senecae et manuscripta auctoris expertia recensere

Claudium non sine merito imperasse constat, sed omnino ambigui ingenii erat et in vita privata suspectus. Quamquam vir doctissimus erat, propter speciem linguaeque haesitationem ingenii tardi stipes esse putabatur. Ipsi apotheosi a primo aliquid insani erat: quae Claudium necaverat, eadem eum in numerum deorum referri voluit. Hoc probrum a Cassio Dione admodum vivide adumbratur:[7]

Agrippina et Nero se simulabant lugere hominem quem necaverant, et ad caelum provexerunt eum, quem portando ex convivio extulerant. De quo Lucius Iunius Gallio Senecae frater aliquid urbani elocutus est. Etenim Seneca quoque opus composuit, quod Apocolocyntosin tamquam immortalificationem quandam nominavit. Ille autem brevissime multa dixisse commemoratur. Quoniam enim carnifices in carcere occisos hamis quibusdam magnis in forum contrahebant et exinde in flumen protrahebant, dixit Claudium hamo in caelum sublatum esse. Ἀγριππῖνα δὲ καὶ ὁ Νέρων πενθεῖν προσεποιοῦντο ὃν ἀπεκτόνεσαν, ἔς τε τὸν οὐρανὸν ἀνήγαγον ὃν ἐκ τοῦ συμποσίου φοράδην ἐξενηνόχεσαν. Ὅθενπερ Λούκιος Ἰούνιος Γαλλίων ὁ τοῦ Σενέκα ἀδελφὸς ἀστειότατόν τι ἀπεφθέγξατο. Συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ ὥσπερ τινὰ ἀθανάτισιν ὀνομάσας· ἐκεῖνος δὲ ἐν βραχυτάτῳ πολλὰ εἰπὼν ἀπομνημονεύεται. Ἐπειδὴ γὰρ τοὺς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ θανατουμένους ἀγκίστροις τισὶ μεγάλοις οἱ δήμιοι ἔς τε τὴν ἀγορὰν ἀνεῖλκον κἀντεῦθεν ἐς τὸν ποταμὸν ἔσυρον, ἔφη τὸν Κλαύδιον ἀγκίστρῳ ἐς τὸν οὐρανὸν ἀνενεχθῆναι.

Hanc de Senecae Apocolocyntosi notitiam apud Cassium Dionem tantum legimus. Nusquam enim alibi Senecam cognovimus praeter laudationem funebrem etiam alium de morte Claudii libellum composuisse, Graeco verbo, fortasse etiam Graecis litteris inscriptum, quae inscriptio aliquantum obscura saturam Menippeam Varroniani generis indicare videtur. Sane fieri potuisset, ut Apocolocyntosis nihil esset nisi unum ex tantis operibus deperditis, quorum solus titulus restaret reliquus, nisi in quibusdam medii aevi manuscriptis haberemus saturam quandam Menippeam, quae tales continet res, quas Apocolocyntosi a Cassio Dione adlata contineri credas, etsi his in manuscriptis non Apocolocyntosis sed Ludus de morte Claudii appellari solet. Nec nomen Senecae omnibus deest, sed sine dubio posteriore manu additum est. Codex enim Sangallensis 569, manuscriptum antiquissimum saeculi noni exeuntis, hanc habet subscriptionem: Divi Claudii apotheosis Annei Senecae per saturam.[8] Itaque sunt qui hanc saturam, cum manuscripta re vera et titulo et nomine auctoris careant, a primo clam sine inscriptione e manu in manum credant pervulgatam esse.[9] Quamquam enim Claudius quam maxime ludibrio hic habetur, vix fallit lectorem aculeus quidam insidiosus ad Agrippinam conlineatus: nam Claudius vix esset a senatu divus factus, nisi illa huius rei auctrix fuisset.[10] Sunt etiam qui Senecam credant postea tantum saturae suae titulum indidisse.[11]

Hodie communi opinione consensum est saturam illam Menippeam (q.e. Ludus de morte Claudii) manuscriptis auctoris expertibus nobis translatam eam quidem esse, cuius mentio a Cassio Dione obiter facta est.[12] De titulo et praecipue de eo, quo modo intellegendus sit, usque ambigitur.[13]

De manuscriptorum familiis recensere

Satura res a Claudio post mortem gestas deridens plus quadraginta manuscriptis in tres familias divisis conservata est. Quibus in familiis principes hi sunt codices vetustissimi:[14]

  • S = Sangallensis 569 (saeculo IX exeunte);
  • V = Valentianensis 411 (saeculo IX exeunte);
  • L = Londiniensis B.L. Addit. 11983 (saeculo XII ineunte).

Ex quibus manuscriptis codex Sangallensis vetustissimus est, cuius inscriptio Divi Claudii apotheosis Annei Senece per satiram ab inscriptionibus aliarum familiarum differt.[15]

Titulus eiusque interpretatio recensere

 
Titulus Apocolocyntosis quam rationem ad colocyntam sive cucurbitam lageniformem (q.e. Lagenaria siceraria) habeat, ambigitur.

Titulus solitus q.e. Apocolocyntosis in plurimis Cassii Dionis Historiae Romanae manuscriptis legitur,[16] quae lectio hodie communi sensu accepta est.[17] Itaque quaerendum est, apocolocyntosis quam rem significet et quo modo ad ipsam narrationem referatur.

Significatio tituli recensere

Quae res titulo significetur, multis modis disputatum est.[18] Plane et perspicue rem expedit qui apocolocyntosin ex nomine Graeco κολοκύντη 'cucurbita' deducit; constat enim apocolocyntosin eodem modo compositam esse ac nomen verbale Theodiscum Verkürbissung et Suecicum förkurbitsning, quae omnia hoc exemplum formale q.e. PRAEFIXUM + CUCURBITA + SUFFIXUM secuta in eadem structura consistunt: /apo-kolokynt-ōsis/, /ver-kürbiss-ung/, /för-kurbits-ning/, Latine fere 'cucurbitificatio'. Dubium non est quin illis temporibus κολοκύντη calabazam[19] sive cucurbitam lageniformem significaret.

Sunt qui Claudium dicant re vera in cucurbitam aut in rem ex cucurbita factam (sicut fritillum) mutatum esse.[20] Nihil eius modi in narratione fit. Itaque ii, qui Claudium in cucurbitam mutatum esse putant, transformationem illam dicunt aut in saturae fine (quem iniuste putant deesse) aut in lacuna inter capita 7 et 8 intercedenti factam esse. Quae opinio perpaucis placet. Quae cum ita sint, argumenta ex usu metaphorico cucurbitae eruta sunt. Quales igitur cogitationes mentisque notiones inter lectores et auditores Romanos cum cucurbita coniunctae sunt? Cum Graecum vocabulum κολοκύντη apud Romanos videatur nihil aliud nisi olus quoddam valuisse,[21] ad cucurbitam decursum est, quod vocabulum Latinum etiam fatuitatem connotat. At "fatuificatio" incommodius convenire videtur ad tenorem narrationis, namque Apocolocyntosis satura non celat Claudium ab initio fatuum fuisse et quidem eum cui fatuitas nequaquam augeri possit.

Titulus quo modo ad narrationem pertineat recensere

Quamquam multi sunt qui de vi et sensu apocolocyntosis disseruerint, nemini adhuc contigit, ut "cucurbitificationem" expedite ad narrationem referret. Claudium enim nec corpore nec mente in cucurbitam aliamve rem mutari constat. Poena quam denique suscipere cogitur nulla ratione videtur ex cucurbita pendere, nam minister a cognitionibus fit Menandro liberto Caligulae adiunctus.[22] Hoc in loco res iudiciales, quibus dum vixit tanto studuerat ardore, ut iurisconsultos sperneret, usque procurabat sed omni auctoritate nudatus. Si quid significet, certe hic quaerenda sit vis et sensus apocolocyntosis.

Constat Apocolocyntosin saturam Menippeam esse, in qua humile et deforme elato atque alto miscetur, prosa oratio metricis pedibus (ex quo prosimetrum dicitur).[23] Dubium non est quin auctor Apocolocyntosis exemplum ex Varronis saturis Menippeis petiverit, quarum proprium erat, ut Graecas aut alioquin subobscuras haberent inscriptiones. Quare non videtur necesse esse summam narrationis titulo referri.[24] Quod ad Apocolocyntosis titulum attinet, dum animos lectorum auditorumque incendat studioque quodam excitet, satis esse videtur.

Sunt etiam qui Apocolocyntosis tituli vim et sensum dicant ex oppositu et disparibilitate vocis apotheosis nasci.[25] Haud magni igitur refert, Apocolocyntosis quid circumscripte significet, nam caput est agnominatio, qua efficitur, ut apotheosis a senatu decreta inrisui habeatur. Hac interpretatione elucet acumen narrationis: id, quod in mundo senatui placuerat, a caelesti senatu renuntiatur.

Argumentum saturae recensere

Claudius, cum Clotho adiuvante vitae exitum tandem inveniret, primum ad caelum adit, ut in deos referatur. A caelesti senatu reiectus ad inferos pervenit, ubi, cuiusnam poenae dignus sit, ambigitur.

Caput I

Narrator se introducit rerum scriptorem polliceturque se, quid post mortem Claudii actum sit in caelo, sine ira et studio memoriae traditurum. Quamquam rerum scriptorem non egere putat iuratore, unum tamen adfert et quidem senatorem qui alios quoque caelum ascendentes se vidisse adfirmaverat cuique nemo crediderat.

Caput II

Narrator prosimetro usus tempus conatur ad horam definire, quando Claudius mori coeperit.

Caput III

Eodem tempore in caelo Mercurius Claudium videt moribundum Clothoque rogat, ut illum "cum anima luctantem" iam de vita exire sinat. Illa autem se dicit mortem Claudii eo consilio tardasse, ut quam plurimos posset barbaros civitate Romana donare. (Taedet enim narratorem Claudiani barbarorum in civitatem accipiendorum desiderii.) Sed postremo Clotho propositum accipit.

Caput IV

Sequitur pars hexametro exarata, qua praecipue aureum saeculum Neronis commodum incohatum abundanter laudatur. Deinde irreverenter de ultima voce Claudii narratur.

Caput V

Claudius ad caelum pervenit. Ianitor quidam Iovi nuntiat de ignoto quodam, qui lingua horrisona usus aliquid dicere conatur. Itaque Hercules, omnium nationum peritus, primum ipse quoque terrore iniectus, peregrinum adloquitur. Admodum stupefacti ambo viri Homericis versibus se invicem adloquuntur. Claudius, ut se verum Romanum profiteatur, se dicit ex Ilio venisse.

Caput VI

Nunc Febris dea quae una cum Claudio Romam reliquerat sermoni se immiscet et missis ambagibus interloquitur: Claudium verum Romanum non esse sed verum Gallum, Lugduni natum. Claudius irascens more imperatorio (sed sine potentia) Febrim iubet ad supplicium duci.

Caput VII

Hercules severiore fronte senariis iambicis iubet peregrinum sine anfractibus, ubi natus sit, indicare. Claudius, arbitratus e re sua esse Herculi morigerari, blandis verbis gratiam ab eo inire conatur. [Incipit lacuna.]

In lacuna de quibus rebus agatur

Claudius Herculem sibi conciliat. In caelesti curia, utrum Claudius in deorum numerum referri debeat an non, disputatur.

Caput VIII

[Finis lacunae.] Deus, nescimus qui sit, Herculi se ait mirari, cuius modi deum Claudium fieri velit.

Caput IX

Modo agendi a Iove restituto, verba facit Ianus, qui homines vetat in deos referri. Deinde Diespiter, qui hic non idem est ac Iuppiter, sententiam interrogatus censet, uti divus Claudius ex ea die deus sit.

Caput X

Divus Augustus in Claudium increpat . . .

Caput XI

. . . et pro sententia sua censet Claudium caelo depellendum esse: "Dum tales deos facitis, nemo vos deos esse credet." Claudius Mercurio duce ad inferos proficiscitur.

Caput XII

Mercurius et Claudius per Viam Sacram descendentes pompae funebri occurrunt tam formosae et opiparae, ut crederes deum efferri. Audiunt neniam magnificam in honorem Claudii compositam.

Caput XIII

Claudio ad inferos ducto obviam venit Narcissus libertus, qui iocose ait: "Quid di ad homines?" Claudius, ubi ad ianuam Ditis pervenit, magna voce de suo adventu nuntiat. Concursus magnus fit denorum quos occiderat hominum, qui gaudentes plaudunt. Claudius quoque gaudet, arbitratus se inter amicos esse. Sed omnes re vera ideo plaudunt, quod Claudium mortuum esse vident. Etiam Claudio, quo modo res se habeant, apparet.

Caput XIV

Pedo Pompeianus quidam Claudium ad tribunal Aeaci, iudicis inferorum, ducit atque accusat. P. Petronius, convictor Claudii et quidem "homo Claudiana lingua disertus," veterem amicum defendere conatur, sed Aeacus ei veniam loquendi abnuit. Ita eodem modo Claudium quo Claudius reos, quos dum vixit iudicaverat, tractat. Placet Aeaco illum iubere alea ludere pertuso fritillo ita ut tesseras semper fugientes quaerat nihilque proficiat.

Caput XV

Haec poena Claudio pendenda breviter hexametris describitur. Subito prodit Caligula, qui eum in servitutem petit. Denique Claudius Menandro, liberto Caligulae, traditur. Itaque a cognitionibus fit, minister cui lites iudicandas ordine digerere mandatur.

Notae recensere

  1. Suet. Claudius 45; Cassius Dio 60.35.
  2. Britannicus quattuor mensibus post mortem patris a Nerone veneno necatus est. Suet. Nero 33.
  3. Tac., Annales 13.3.
  4. Griffin (1992: 129).
  5. Suet. Nero 9.
  6. Suet. Vespasianus 9.
  7. Cassius Dio 60.35; Latine reddidit Neander.
  8. Reeve (1984) per saturam postea additum esse credit: nomen autem Senecae verum esse posse.
  9. Baldwin (1964), qui quidem Senecam negat auctorem huius saturae esse. Roncali (1974) et Russo (1982) Senecam putant hanc saturam nomine auctoris non indicato composuisse.
  10. Toynbee (1942); Just (1966); Horstkotte (1985).
  11. Barwick (1943); Heller (1985).
  12. Nuper praesertim Rodríguez Almeida (1996) vehementer negavit saturam illam manuscriptis conservatam a Seneca scriptam esse; putat enim hanc saturam non ante mortem Senecae compositam esse.
  13. Teerlund (2006) varias argumentandi lineas exponit; v. etiam Coffey (1962) nec non Bringmann (1985).
  14. Eden (1979).
  15. Codices VL familiarum Ludus de morte Claudii aut Ludus de morte Claudii Caesaris inscribuntur.
  16. Re vera hic locus Dioneus a Ioanne Xiphilino monacho (floruit saeculo XI exeunte) breviatus ad nos defluxit.
  17. Stagni (1994) quam accuratissime hanc rem explicavit. Pars manuscriptorum lectionem deteriorem q.e. ἀποκολοκέντωσις perhibet.
  18. Variae interpretandi lineae apud Teerlund (2006) exponuntur, quae quidem opera solum Anglice et Theodisce scripta adhibuit; sed vide etiam Coffey (1962) et Bringmann (1985).
  19. Vocabulum Hispanicum.
  20. Todd (1943); Heller (1985).
  21. Apud Graecos antiquos cucurbita propter sucum cum salute coniungi mente solebat. Itaque Szilágyi (1963) hac metaphora usus dixit Claudium, cum mortuus est, hoc modo salutem esse consecutum.
  22. De officiis ministri a cognitionibus v. Abbott (1901: 362).
  23. In Apocolocyntosi hexameter dactylicus, senarius iambicus, monometer anapaesticus adhibentur.
  24. Eden (ed. 1984: 2).
  25. Adamietz (1986: 363).

Bibliographia recensere

  • Adamietz, Joachim. 1986. Senecas Apocolocyntosis. In Die römische Satire, ed. J. Adamietz, 356–382. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft.
  • Baldwin, Barry. 1964. Executions under Claudius: Seneca's Ludus de morte Claudii. Phoenix 18: 39–48.
  • Barwick, Karl. 1943. Senecas Apocolocyntosis: Eine zweite Ausgabe des Verfassers. Rheinisches Museum 92: 159–173.
  • Bringmann, Klaus. 1985. Senecas Apocolocyntosis. Ein Forschungsbericht 1959-1982. Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt II: 32, 2, 885–914,
  • Coffey, Michael. 1962. Seneca, Apocolocyntosis 1922–1958. Lustrum 6: 239–271.
  • Eden, P. T. 1979. The Manuscript Tradition of Seneca's Apocolocyntosis. Classical Quarterly 29: 149–161.
  • Eden, P. T., ed. 1984. Seneca: Apocolocyntosis. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Griffin, Miriam T. 1992. Seneca: A philosopher in politics. Oxford: Clarendon Press.
  • Heller, John L. 1985. Notes on the meaning of κολοκύντη. Illinois Classical Studies 10: 67–117.
  • Horstkotte, Hermann-Josef. 1985. Die politische Zielsetzung von Senecas Apocolocyntosis. Athenaeum 63: 337–358.
  • Just, W. 1966. Senecas Satire auf die Apotheose des Kaisers Claudius in ihrer politischen Bedeutung. Wissenschaftliche Zeitschrift der Wilhelm-Pieck-Universität Rostock (Gesellschaftswissenschaftliche Reihe) 15: 447–451.
  • Reeve, Michael D. 1984. Apotheosis . . . per saturam. Classical Philology 79: 305–307.
  • Rodríguez Almeida, Emilio. 1996. Il Ludus de morte Claudii (Apocolocynthosis), un rebus storico-letterario. Mélanges d'Archéologie et d'Histoire de l'École Française de Rome 108: 241–262.
  • Roncali, Renata. 1974. L'anonima Apoteosi del divo Claudio. Belfagor 29: 571–573.
  • Russo, C. F. 1982. Seneca anonimo di Stato. Belfagor 37: 533–553.
  • Stagni, Ernesto. 1994. Ἀποκολοκύντωσις: Appunti sulla tradizione di Dione Cassio—Xifilino. Rivista di Filologia e di Istruzione Classica 122: 298–339.
  • Szilágyi, J. G. 1963. Ἀποκολοκύντωσις. Acta Antiqua Hungarica 11: 235–244.
  • Teerlund, Jennifer Sophie. 2006. The Apocolocyntosis: The title and Seneca's authorship reconsidered. D-level essay: Lunds Universitet, Språk- och Litteraturcentrum, Latin. Versio interretialis.
  • Todd F. A. 1943. Some cucurbitaceae in Latin literature. Classical Quarterly 37: 101–111.
  • Toynbee, Jocelyn M. C. 1942. Nero artifex: The Apocolocyntosis reconsidered. Classical Quarterly 36: 83–93.