Aperire sectionem principem

Hercules furens

tragoedia a Seneca Minore

Hercules furens[1] est tragoedia saeculo primo a Seneca Minore exemplo Euripidis scripta. Qua tragoedia Seneca Stoicismum docet.

Hercules furens in cratere ex Salerno in Campania. IV saeculo a.C.n.[2]

Argumentum et summarium.Recensere

Idem est argumentum atque in Euripideo Herakle. Thebis sumus. Hercules, Cerberum in lucem protrahere iussus, ad inferos descendit. Absente heroe exsul quidam, Lycos nomine, regnum Thebanorum occupavit, Creonte rege cum liberis interfecto. Incipit tragoedia cum soliloquio semper iratae Iunonis rabide gaudentis quod Herculis perdendi viam novam invenerit : vult enim adversus Iovis filium ipsius virtute uti et inferna numina sibi auxilio invocat. Tum chorus vitam quietam et innoxiam laudat, nimium gloriae cupidinem insectans (quod cum Epicuri praeceptis congruit). Sequuntur questus senis Amphitruonis, Herculis altoris et quasi patris, necnon uxoris captivae Megarae[3] : in reditu herois omnem spem ponunt. Tunc venit Lycus : adfinitate cum stirpe Creontis novum regnum firmare cupit. Itaque Megaram rogat ut sibi nubere vellet. Quae respondet malle mori. Despectus Lycus rogum accendi iubet quo et Megara et templum (quo refugerat cum liberis) cremarentur.

Inter quae victor Hercules redux cum amico Theseo, cuius reditum ad superos a Plutone impetravit, de nova re certior factus statim ad pugnam properat et Lycum satellitesque necat. Dum abest, Amphitruone rogante, regnum Inferorum a Theseo praeclare describitur. At, cum in scaenam redit Hercules, infernis numinibus lacessitus insanit nec propinquos iam agnoscit. Credit enim inimicos in templo latere et liberos uxoremque supplicantes sub oculis Amphitruonis saeviter occidit. Quod post facinus in altum somnum mergitur et chorus Thebanorum pulcherrimum canticum orditur somnum laudans :

...Tuque, o domitor
Somne, malorum, requies animi
pars humanae melior vitae...[4]

E somno expergefactus, cum intelligit quid actum sit, vult mori :

Si vivo, feci scelus, si morior tuli [5]

Tandem precibus patris[6] succumbit atque Theseum Athenas sequitur :

Eat ad labores hic quoque Herculeos labor,
Vivamus [7]

De PersonisRecensere

Septem omnino personae sunt : Iuno, Hercules, Amphitruo, Megara, Lycos, Theseus et chorus Thebanorum. Eaedem sunt apud Euripidem nisi quod Iuno in locum Iridis ponitur.

In scriptis Stoicorum Hercules exemplum tironibus ad sapientiam nitentibus saepe proponitur[8] : cum malis enim et mala fortuna fortiter pugnat. Sic plerique critici in hac fabula personam interpretati sunt ; se ipsum vincit, iram[9] adversus se et curam famae vincit. Sic Iuno :

Me vicit ? Et se vincat et cupiat mori[10]

Nihilominus nonnulli[11] interpretationem contrariam proponere ausi sunt : Herculem hic non minus violentum et gloriosum esse quam Lycum et ceteros tyrannos et ideo meritas poenas diis ob superbiam solvere. Fortasse enim non tam simplex est haec tragoedia quam quibusdam visa est. Certe in hoc mundo fatum veterum mythorum Graecorum regnare videtur, non providentia Stoicorum nec quicquam a fabulis mythologicis aberrat Seneca. In primis terrorem et miserationem movere conatur, quam ob rem non dubitat necem Megarae velut sub oculos spectatorum[12] ponere.

Sententiae notabilesRecensere

Ut in ceteris operibus Senecanis sententiae non desunt. Nonnullae ad praecepta Stoicorum pertinent :

qui genus iactat suum
aliena laudat (versus 340/341)
cogi qui potest nescit mori (426)
prima quae vitam dedit hora carpit (874)

Aliae ad tragicum mundum :

Quod nimis miseri volunt
hoc facile credunt (314/315)
quem saepe transit casus, aliquando invenit (328)
Ars prima regni est posse in invidia pati (353)
Sequitur superbos ultor a tergo deus (385)

ConclusioRecensere

In hac tragoedia praecipue de insania agitur : num quis deterior fiat si quid furens deliquerit ? Fortasse istam quaestionem Seneca secum hoc modo cogitat : quid de sapiente, si insaniat ? Partes argumenti sunt etiam mors voluntaria (quod thema apud Stoicos vulgatum et tritum erat) necnon ut in paene omnibus tragoediis inconstatia rerum humanarum : momento temporis enim e summo fastigio gloriae Hercules ad taedium sui et suae vitae praecipitatur.

EditionesRecensere

  • Chaumartin FR, Sénèque Tragédies tome 1, Parisiis, Les Belles Lettres, 1996. (Collection des Universités de France) [Cum apparatu critico et versione Francogallica]
  • Fitch JG, Seneca's Hercules Furens, a critical text with introduction and commentary, Ithacae et Londini, Corneliae Universitatis Praelum, 1987.

NotaeRecensere

  1. Hic titulus fortasse non a Seneca datus est : Hercules Furens enim non nisi in manuscriptis familiae A legitur, ut ab Hercule Oetaeo distinguatur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, ambae fabulae "Hercules" inscriptae sunt.
  2. De cuius crateris dissimilitudinibus cum Senecano dramate, vide commentarium JG Fitch p.48.
  3. Filia Creontis erat.
  4. Versus 1065-1066.
  5. Versus 1278.
  6. In Epistolis moralibus (78,1-2) Seneca narrat se ipsum a morte voluntaria cogitatione patris revocatum esse.
  7. Versus 1316-1317.
  8. E.g. De Constantia sapientis II,2, ubi Hercules cum Catone comparatur.
  9. Theseus versu 1277 : "Herculem irasci veta"
  10. Versus 116.
  11. In primis JG Fitch.
  12. Nisi cum criticis noni decimi saeculi consentis qui Senecam tragoedias suas ut recitarentur composuisse voluerunt, non ut agerentur.