Stenographia (e verbis Graecis στενός 'strictus' et γράφειν 'scribere') est ars velociter scribendi.

Pater noster in variis generibus Stenographiae

Nostrorum temporum stenographia est systema signorum inventorum ad hoc elaboratum, ut verba dicentium, e. g. in officio vel universitate vel consilio et parlamento, statim in audiendo conscribi possint. Sicut in monumento Francisci Xaverii Gabelsberger (1789–1849), inventoris primae stenographiae linguae theodiscae, posito Monaci in vetere coemeterio meridionali (theodisce Alter Südlicher Friedhof)[1], legimus:

"Currant verba licet, manus est velocior illis.
Nondum lingua suum, dextra peregit opus."

Systemata stenographiae linguarum singularumRecensere

Linguae TheodiscaeRecensere

  • Gabelsberger-Kurzschrift
  • Deutsche Einheitskurzschrift ('Theodisca stenographia communis', elaborata e systemate Gabelsbergeri)

Signa notaRecensere

NotaeRecensere

  1. Eiusdem in memoriam alterum monumentum, a Syrio Eberle sculptum, Monachi inter Ottostraße et Barerstraße erectum est.

Nexus interni

Nexus externusRecensere