Papyrus Antinoopolis 1
Papyrus Antinoopolis 1, iuxta urbem Antinoopolim Aegypti repertus, seriem offert fragmentorum e libro manuali saeculi 4 vel 5 p.C.n. qui de stenographia in lingua Graeca disserit. Primum autem fragmentum rescribit abecedarium Latinum nominaque litterarum singularum in scripturam Graecam translitterata, inter quae: α βη κη δη ε ιφφε γη δασιά ι κα ιλλε ιμμε ιννε ο πη κου ιρρε ισσε τη ου. Haec nomina ab eis quae Varro recitat differunt; praefigurant autem ea quae in linguis Romanicis reperimus (e.g. Italiane effe elle emme enne erre esse).
Bibliographia
recensere- J. N. Adams, Bilingualism and the Latin Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003. ISBN 0-521-81771-4) pp. 41-43 (fons initialis huius commentationis)
- J. Kramer, "Zwei lateinische Alphabete für Griechischsprachige. Neuausgabe von P. Ant. 1 fr. 1 verso" in Archiv für Papyrusforschung vol. 45 (1999) pp. 32-38 Textus venalis
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.