Nomina litterarum abecedarii Latini
Nomina litterarum abecedarii Latini, sicut Romani antiqui litteras suas appellabant, apud Priscianum reperiuntur:
- Accidit igitur literae nomen, figura, potestas: nomen, uelut a, b. Et sunt indeclinabilia tam apud Graecos elementorum nomina quam apud Latinos, sive quod a barbaris inventa dicuntur, quod esse ostendit Varro in II de antiquitate literarum, docens lingua Chaldaeorum singularum nomina literarum ad earum formas esse facta et ex hoc certum fieri, eos esse primos auctores literarum, sive quod simplicia haec et stabilia esse debent quasi fundamentum omnis doctrinae immobile, sive quod nec aliter apud Latinos poterant esse, cum a suis vocibus vocales nominentur, semivocales vero in se desinant, mutae a se incipientes vocali terminentur, quas si flectas, significatio quoque nominum una evanescit. Vocales igitur, ut dictum est, per se prolatae nomen suum ostendunt, semivocales vero ab e incipientes et in se terminantes, absque x, quae ab i incipit per anastrophen Graeci nominis ξῖ, quia necesse fuit, cum sit semivocalis, a vocali incipere et in se terminare, quae novissime a Latinis assumpta post omnes ponitur literas, quibus Latinae dictiones egent (quod autem ab i incipit eius nomen, ostendit etiam Servius in commento quod scribit in Donatum his uerbis: "Semiuocales sunt septem, quae ita proferuntur, ut inchoent ab e litera et desinant in naturalem sonum, ut ef, el, em, en, er, es, ix; sed ix ab i inchoat." Id etiam Eutropius confirmat dicens: "Una duplex ix, quae ideo ab i incipit, quia apud Graecos in eandem desinit"), mutae autem a se incipientes et in e vocalem desinentes, exceptis q et k, quarum altera in u, altera in a finitur, sua conficiunt nomina. h enim aspirationis magis est nota (Priscianus, Institutiones GL 2.7.19-2.8.22).
E talibus indiciis Sydney Allen nomina quae sequuntur enumerat: a, be, ce, de, e, ef, ge, ha, i, ca, el, em, en, o, pe, cu, er, es, te, u, ex (vel ix). Nomina consonantium "continuantium" in alio quodam fonte (q.e. Papyrus Antinoopolis 1) aliter dantur, in quo scriptor Graecus aliquis saeculi 4 vel 5 p.C.n. nomina litterarum Latinarum litteris Graecis transcripsit: α βη κη δη ε ιφφε γη δασιά ι κα ιλλε ιμμε ιννε ο πη κου ιρρε ισσε τη ου. Ergo in lingua Latina Augustana (si Varro recte citetur) restituere licet nomina "continuantium" breviora, scilicet [ef] [el] [em] [en] [er] [es]; in lingua Latina antiquitatis posterioris nomina longiora, scilicet [ˈeffe] [ˈelle] [ˈemme] [ˈenne] [ˈerre] [ˈesse]. Haec nomina praefigurant ea quae in linguis Italiana et Hispanica reperimus (Italiane effe elle emme enne erre esse; Hispanice efe ele eme ene erre ese). Etiam Francogallice talia nomina scribuntur (effe, elle, emme, enne, erre, esse)[1] sed in lingua hodierna vocalis finalis haud exprimitur.
Notae
recensere- ↑ Maurice Grevisse, Le bon usage 8a ed. (Gembloux, 1964) pp. 46-47
Bibliographia
recensere- J. N. Adams, Bilingualism and the Latin Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003. ISBN 0-521-81771-4) pp. 41-43 (fons initialis huius commentationis)
- W. Sydney Allen, Vox Latina (Cantabrigiae: Cambridge University Press) p. 114
- A. E. Gordon, The Letter Names of the Latin Alphabet. Berkeley: University of California Press, 1973
- J. Kramer, "Zwei lateinische Alphabete für Griechischsprachige. Neuausgabe von P. Ant. 1 fr. 1 verso" in Archiv für Papyrusforschung vol. 45 (1999) pp. 32-38 Textus venalis