Buda cum palatio in monte a Pestino coniungitur.
Budam mediaevalem Chronicon Norimbergense pingit.

Buda[1] (Hungarice Buda, Theodisce Ofen) est pars Budapestini urbis capitis Hungariae, quae dextra Danubio (i.e. in occidentali Danubii ripa) sita circiter tertiam partem urbis comprehendit.

HistoriaRecensere

Loco hodiernae Budae temporibus Romanis Aquincum, caput provinciae Pannoniae, sita erat, cuius reliquiae adhuc visuntur. Ab Hungaris Pannonia occupata eodem loco nova urbs condita ab anno 1361 usque ad annum 1541 fuit caput Regni Hungariae, antequam ab Imperio Ottomanico expugnata est. Demum 140 annis post, Vindobona anno 1683 liberata, copiae a Ioanne III, rege Poloniae, imperatae in orientem progressae anno 1684 Budam contigerunt, annoque 1686 a Turcis recuperaverunt. Die 1 Ianuarii 1873 cum Pestino et Óbuda coniuncta, nova urbs et caput Hungariae nomine Budapestinum creata est.

NotaeRecensere

Nexus interni

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!