Fridericus Spanhemius maior (Ambergi in Bavaria die 1 Ianuarii 1600; Lugduni Batavorum die 14 Maii 1649) fuit professor theologiae Calvinisticae in Universitate Lugduno-Batava.

Fridericus Spanhemius

Anno 1614, in Universitate Heidelbergensi matriculavit, ubi philologiae philosophiaeque studuit, atque anno 1619 Genavam ad theologiam accipiendam migravit. Anno 1621 tutor in domu Ioannis de Bonne, Baronis de Vitrolle, gubernatoris Eburoduni, ac tres annos post, Genavam, Lutetiam, et Angliam visebat. Genavam anno 1626 reversus, professor philosophiam docere coepit. Anno 1631, in ordinem theologicum motus est, atque omnem academiam ab anno 1633 ad 1637 regebat. Anno 1642 Lugdunum migravit, ubi professor theologiae merebat et insigniter praedestinationem, doctrinam Calvinisticam, contra Amyraldismum maxime defendebat.

Pater fuit Ezechielis Spanhemii, legati et eruditi Genavensis

Edidit sine nomine libros Le Soldat suedois (1633), historiam belli triginta annorum usque ad 1631, et Le Mercure suisse (1634); praeterea Commentaire historique de la vie et de la mort de . . . Christofle Vicomte de Dohna (1639).

Eius principalia opera theologica sunt:

  • Dubia evangelica (3 vol., Genevae, 1631–1639)
  • Disputatio de gratia universali (3 vol., Lugduni, 1644–1648)
  • Epistola ad Buchananum super controversiis . . . in ecclesiis Anglicanis (Lugduni, 1645).

Contra Anabaptistas scripsit libros Variae disputationes anti-Anabaptisticae (1643) et Diatribe historica de origine, progressu, sectis et nominibus anabaptistarum (1645; Anglice Englands Warning by Germanies Woe,[1] Londinii, 1646).

Bibliographia

recensere
  • Bayle, Pierre. Dictionary, v. 193–195.
  • Deutsche biographie
  • Heiden, A. 1849. Oratio funebris in obitum . . . F. Spenhemii. Lugduni-Batavae.
  • Lichtenberger. ESR 11: 656.
  • Nicéron, Mémoires, xxix. 35
  • Senebier, J. 1786. Histoire littéraire de Genève. 2:191 Genevae.