Laurentius Begerus
Laurentius Begerus (vulgo Lorenz Beger) - natus Heidelbergae die 19 Aprilis 1653, mortuus Berolini die 20 Februarii 1705 - fuit antiquarius et bibliothecarius Germanus, usque ad annum 1685 apud Electorem Palatinum, deinde usque ad mortem apud Electorem Brandenburgicum quorum cimeliarchiis praeerat. Multa opera erudita Latine elucubravit.
De cursu honorum
recenserePrimum Heidelbergae in urbe natali iurisprudentiae studia absolvit atque 22 annos tantum natus ibidem bibliothecarius comitis Palatini Ludovici Caroli I creatus est. Catalogum gemmarum numismatumque patroni sui elaboravit cuius pars selecta anno 1685 in lucem typographicam prodiit. Eodem anno Elector sine prole obiit atque Palatinatus principibus catholicis obvenit. Simul per hereditatem collectanea ad electorem Brandenburgensem transierunt. Mox 1688 et 1693 exercitus regis Francorum Ludovici XIV patriam Begeri insuper vastavit. Tum Laurentius Begerus suffragante amico Ezechiel Spanhemio bibliothecarius Electoris Berolini iam factus erat ubi numismata ceterasque res antiquas cimeliarchii Friderici III curabat eorumque recensionem parabat cuius pars quaedam selecta tribus voluminibus in folio in lucem mox prodiit (1696-1701). Ob haec merita Academiae Scientiarum Borussicae anno 1701 adlectus est[1] (quo anno rex Prussiae vel Borussiae factus erat Elector Fridericus).
Opera
recensereQuomodo polygamiam defenderit
recenserePrimum librum ad ius matrimoniale spectantem Germanice composuit et supposito nomine Daphnaeo Arcuario anno 1679 publicavit. Hortante enim electore Ludovico Carolo[2] qui secundum matrimonium cum aliqua pedisequa primae uxoris contraxerat polygamiae causam orare coactus erat Laurentius Begerus ː
Iam anno 1680 obiit Ludovicus et sucessori Carolo II hic liber displicebat. Tum ad argumenta minus periculosa atque muneri aptiora sese convertit Begerus ː numismata et gemmas.
Numismata et gemmae incisae
recenserePleraque opera Laurentii Begeri ad numismata et gemmas pertinent, sive collectanea Electoralia recenset, sive iconographiam nonnullarum figurarum mythologicarum colligit et commentario illustrat.
- 1685 ː Thesaurus ex thesauro Palatino selectus sive gemmarum et numismatum quae in electorali cimeliarchio continentur..., Heidelbergae, typis Philippi Delborn (Heidelbergae, apud universitatem)
- 1691 ː Observationes et conjecturæ in numismata quædam antiqua... Accedunt duæ Ez. Spanhemii ad authorem epistolæ iisque interjecta authoris ad priorem responsoria, Coloniae Brandenburgicae, typis Ulrici Liebperti. Ezechiel Spanhemio dedicatum.
- 1692 ː Spicilegium Antiquitatis sive variarum ex Antiquitate elegantiarum vel novis luminibus illustratarum vel recens etiam editarum fasciculi, exhibente L. Begero, serenissimi electoris Brandenburgici consiliario ab Antiquitatibus & bibliotheca, Coloniæ Brandenburgicæ, typis Ulrichi Liebperti, electoralis typographi.
- 1696 -1701 ː Thesaurus Brandenburgicus selectus, sive Gemmarum et numismatum Graecorum Romanorumque in cimeliarchio electorali Brandenburgico elegantiorum series, commentario illustratae a L. Beger, Coloniae Marchicae, excudit Ulricus Liebpert, tria volumina multis figuris incisis ornata.
- 1700 ː Regum et imperatorum Romanorum Numismata aurea, argentea, aerea, a Romulo et C. Jul. Caesare usque ad Justinianum Aug. Cura et impensis Caroli, Ducis Croyiaci et Arschotani ... olim congesta, aerique a Biaeo incisa: post insigni auctario locupletata, et Alberti Rubenii commentario illustr., ... denuo publicata, subjectis Laurentii Begeri annotationibus, Coloniae Brandenburgicae : typis U. Liebperti, 1700 Ultima editio (prima 1627) huius collectanei numismatum imperatorum Romanorum quod postremus commentario suo illustravit Begerus.
- 1704 ː Numismatum modernorum cimeliarchii regio-electoralis Brandenburgici sectio prima, continens numismata Pontificum Romanorum aliorumque ecclesiasticorum, rariora...: aere expressa & dialogo illustrata..., ibidem.
- L. Annaei Flori Rerum romanarum, libri duo priores, ex Criticorum Observationibus correcti..., ibidem. Nova editio epitomatoris historici Romani L. Annaei Flori cum variorum commentariis a Laurentio Begero curata et numismaticis figuris illustrata.
Opuscula quoque parvas res retractantia edidit ː
- 1696 ː Meleagrides et Aetolia, ex numismate Κυριεων apud Goltzium ; interspersis marmoribus quibusdam de Meleagri interitu, apri Calydonii venatione, Coloniæ Brandenburgicæ, imprimebat Ulricus Liepertus, electoralis typographus.
- Cranae insula laconica, eadem & Helena dicta, & Minyarum posteris habitata : ex numismatibus Goltzianis, contra communem opinionem, quæ ad Helenam Atticæ respexit, Coloniae Brandenburgiae, imprimebat Ulricus Liebpert.
- 1697 ː Contemplatio gemmarum quarundam dactyliothecae Gorlaei, ante biennium & auctæ, & illustratæ, Coloniæ Brandenburgicæ, imprimebat Ulricus Liebpertus. Ad recentem editionem Dactyliothecae Abrahami Gorlaei a Iacobo Gronovio ante biennium (1695) datam in titulo alludit.
- 1699 ː Bellum et excidium Trojanum, ex antiquitatum reliquiis, tabula praesertim, quam Raphael Fabrettus edidit, Iliaca delineatum & adjecto in calce commentario illustratum à Laurentio Begero,.... Prostat Berolini & Lipsiae, apud Michaelem Rudigerum. Impressit Ulricus Liebpertus[3].
- 1702 ː De nummis Cretensium serpentiferis disquisitio antiquaria, qua Cretensium ab Asia, Asiaticorumque à serpentibus credita origo adstruitur: indeque & numismatibus serpentiferis Antonii et Augusti, aliorumque sua lux affunditur..., ibidem[4]. Dialogus inter Etasten et Dulodorum (hoc est ipsum Begerum) de nummis quibusdam qui re vera nihil ad Cretam pertinent quoniam de cistophoris Pergamenis agitur. Deceptus enim delineationibus Huberti Goltzii erat qui illis tres litteras Graecas KPH falso inscripserat.
- Colloquii quorundam de tribus primis "Thesauri antiquitatum graecarum" voluminibus ... relatio ... Dulodori, sine loco, sine typographia. Dulodorus est nomen Laurentio Begero suppositum.
- 1703 ː Alcestis pro marito moriens, et vitae ab Hercule restituta : Ex manuscripto, quod inter regio-electoralia Brandenburgica asservatur, Pighiano, publici juris fecit, et Dialogo illustravit L. Beger ..., ibidem.
- 1704 ː Examen dubiorum quorumdam : I. An Cicero proconsul Asiae appellari possit ? II. An Quirinus Memmii cognomen sit... III. An corona Isthmiaca ex Selini Semine ? an ex foliis plexa fuerit ? IV an hemistychium Statii... Accedit conjectura in locum Lycophronis... Parergon Laurentii Begeri..., ibidem
- 1705 ː Hercules Ethnicorum ex variis antiquitatum reliquiis delineatus additis in fine modernis quibusdam ejusdem argumenti picturis Proponente Laurentio Begero augustissimi regis Borussiae..., sine nomine.
Notae
recensere- ↑ [1]
- ↑ Sunt qui putent ipsum Ludovicum hunc librum scripsisse cuius paternitatem Begero caute tradidisset.
- ↑ [https://7,%22panX%22:0.52,%22panY%22:0.608,%22view%22:%22info%22,%22zoom%22:0.443} In interrete.
- ↑ Recensio critica apud Acta Eruditorum 1703 p.158.
Plura legere si cupis
recensere- Anselmus Banduri, Bibliotheca nummaria.
- Deutsche biographie
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. Citatio huius operis (Paginae selectae apud Google Books)