Polygamia
Polygamia (Graece πολυγαμία 'multinubentia'[1]) est matrimonium quod binos vel plures socios amplectitur, et in polyamoriam, latiorem categoriam, digeri potest.[2][3] Disertius, coniunctio cum singulus homo plus quam unam maritam simul habet polygynia, cumque singula mulier plus quam unum maritum habet polyandria appellatur. Matrimonium quod plures maritos maritasque comprehendit polyamoria[4] vel matrimonium gregis vel coniunctum[5] appellari potest. Verbum modis simillimis in anthropologia socialis et sociologia adhibetur, atque in sermone vulgari. Contra, monogamia est matrimonium quod solum in binis partibus consistit. Vocabulum polygamia, sicut monogamia, sensu de facto saepe adhibetur, num coniunctio a civitate legitime agnoscatur annon. In sociobiologia et zoologia, investigatores polygamiam sensu lato adhibent ad quodque genus coitionis iteratae significandum. In civitatibus polygamiam non sinentibus, homo qui se cum alio homine in matrimonio coniungit cum iam legitime in matrimonio ad primum maritum coniunctus bigamiam scelus admittit.
![]() |
Suademus, ut haec pagina ad "Multinubentia" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. It is proposed to move this page to Multinubentia. Please give your opinion on the talk page.
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Multinubentia zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Multinubentia. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
![]() |



Polygamia late per orbem terrarum probatur. Secundum Ethnographic Atlas, ex 1231 societatibus observatis, 186 fuerunt monogamicae, 453 polygyniam raram, 588 polygyniam plurem, et quattuor polyandriam habuerunt.[6] Eodem tempore, adeo intra societates quae polygyniam sinunt, vera consuetudo polygyniae inaequaliter fit. Sunt autem exceptiones: in Senegalia, exempli gratia, paene 47 centesimae matrimoniorum sunt multiplices.[7] Intra societates polygyniam faventis, plures uxores habere status signum saepe fit, quod divitias, potestate, et famam significat.
Occidentales societatis Africanae exemplariumque matrimonii perceptiones memorant "contradictorias nostalgiae curas culturae Africanae traditionalis contra sententiam polygamiam mulieres opprimere vel progressum impedire."[8] Multae organizationes iuribus humanis internationales dicatae, cum gregibus iuribus mulierum in multis civitatibus faventibus, polygamiam abolendam suaderunt, quae violatio Pactionis Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis iudicata est, et Consociatio Nationum consuetudinem tollendam commendavit.[9][10][11][12][13]


Nexus interni
Notae Recensere
- ↑ Tert. De ieiunio 1.
- ↑ http://www.scienceofrelationships.com/home/2012/8/17/opening-up-challenging-myths-about-consensual-non-monogamy.html
- ↑ Zeitzen 2008:3.
- ↑ Polyamory.
- ↑ Zeitzen 2008:3.
- ↑ Ethnographic Atlas Codebook, ex Georgi P. Murdock Ethnographic Atlas, compositionem maritalem 1231 societatum ab 1960 ad 1980referens.
- ↑ Diouf 2004.
- ↑ Anglice: "contradictory concerns of nostalgia for traditional African culture versus critique of polygamy as oppressive to women or detrimental to development." Zeitzen 2008:5.
- ↑ "Equality of Rights Between Men and Women" (University of Minnesota Human Rights Library).
- ↑ "GENERAL COMMENTS ADOPTED BY THE HUMAN RIGHTS COMMITTEE UNDER ARTICLE 40, PARAGRAPH 4, OF THE INTERNATIONAL COVENANT ON CIVIL AND POLITICAL RIGHTS". United Nations Human Rights Website
- ↑ "OHCHR report". Office of the High Commissioner for Human Rights
- ↑ "POLYGYNY AS A VIOLATION OF INTERNATIONAL HUMAN RIGHTS LAW". Department of Justice, Government of Canada
- ↑ "Report of the Human Rights Committee". United Nations General Assembly
Bibliographia Recensere
- Babiniotis, Georgios. 2002. πολυγαμία. Dictionary of Modern Greek. Lexicology Centre.
- Cairncross, John. 1974. After Polygamy Was Made a Sin: The Social History of Christian Polygamy. Londinii: Routledge & Kegan Paul. Summarium.
- Chapman, Samuel A. 2001. Polygamy, Bigamy and Human Rights Law. Xlibris Corp. ISBN 1-4010-1244-2.
- Diouf, Nafi. 2004. "Polygamy hangs on in Africa," The Milwaukee Journal Sentinel, 2 Maii.
- Hillman, Eugene. 1975. Polygamy Reconsidered: African Plural Marriage and the Christian Churches. Novi Eboraci: Orbis Books. ISBN 0-88344-391-0.
- Korotayev, Andrey. 2004. World Religions and Social Evolution of the Old World Oikumene Civilizations: A Cross-cultural Perspective. Lewiston Novi Eboraci: Edwin Mellen Press. ISBN 0-7734-6310-0.
- Van Wagoner, Richard S. 1992. Mormon Polygamy: A History. Ed. 2a. Utah: Signature Books. ISBN 0-941214-79-6.
- Wilson, E. O. 2000. Sociobiology: The New Synthesis. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-00235-0.
- Zeitzen, Miriam Koktvedgaard. 2008. Polygamy: a cross-cultural analysis. Berg. ISBN 1-84520-220-1.
Nexus externi Recensere
Vide polygamiam in Victionario. |
Vicicitatio habet citationes quae ad polygamiam spectant. |
Vide polygamiam apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad polygamiam spectant. |
- Compton, Todd. M. "The Four Major Periods of Mormon Polygamy," commentarium, Signature Books hospes
- Historia polygamiae in Iudaismo, shamash.org
- "LIFE With Polygamists, 1944," www.life.com (Life magazine)
- May, Simon. "Liberal Feminism and the Ethics of Polygamy," www.simonmay.net (Department of Philosophy, Virginia Tech, Blacksburg, Virginia)
- Polygamia in Africa, www.african.arriage.info