Fama

pagina discretiva Vicimediorum

Fama generatim est idem ac rumor, id est quidquid de aliquo divulgatur, sive in bonum, sive in malum. Fama tamen et rumor differunt: rumor enim est res "sine teste, sine indice," ut ait pseudo-Quintilianus,[1] vel "sine capite, sine auctore," ut Cicero;[2] at fama est communis et consentiens opinio. Hinc Quintilianus: "Famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas."[3]

Fama quasi femina inducta: La renommée chevauchant Pégase, ab Antonio Coysevox anno 1702 sculpta

In fabulis

recensere

In fabulis Fama est Terrae filia, Coei et Enceladi soror, in Gigantum ultionem a matre edita: nam "per ipsam [deorum] crimina vulgata sunt," ut ait Servius[4] ad quartum librum Aeneidos, ubi Vergilius eam describit "pedibus celerem et pernicibus alis, / monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, / tot uigiles oculi subter (mirabile dictu), / tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris."[5]

Nexus interni

Nexus externi

recensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis , s.v. "fama."