Aper Calydonius, sive sus Calydonius (ὁ Καλυδώνιος κάπρος, ὁ Καλυδώνιος ὗς), in mythologia Graeca est monstrum ab irata Artemide in agrum Calydonium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.

Graeci heroes aprum Calydonium venantes. Oxoniae in Ashmoleano Museo.

FabulaRecensere

Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi Calydonis, magna fames populo imminebat. Tum Meleager, Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni Graecia celeberrimi heroes convenere : Theseus et Pirithous, Dioscuri Castor et Pollux, Iason, Peleus et Telamon, filii Aeaci, fratres ex Messenia Lynceus et Idas, Nestor etiam tum in primis annis et Atalanta et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem Dianae, sub ictibus apri perierunt, ut filius Arcadum regis Lycurgi, Argonauta Ancaeus[1], Agapenoris pater. Tandem prima Atalanta beluam leviter vulnerasse dicitur ac Meleager paulo post iaculo necasse. Nondum placata Artemis discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut Meleager duos avunculos occiderit, iram matris Althaeae merens.

Dentes ingentes huius apri Tegeae diu servati (Tegeaea erat enim Atalanta) ; at Octavianus postquam pugna Actiaca Marcum Antonium vicit, inter cuius socios et Arcades erant, illos dentes secum Romam portavit, hortorum imperialium ornandorum causa[2]. Sculptores quoque hanc venationem celebravere ː nam illam scaenam multas personas heroicas praebentem media fronte templi Athenae sculptam Tegeae admirari potuit Pausanias[3].

Ille aper filius esse dicebatur suis illius quam in isthmo Corinthio, cum Athenas iter faceret, Theseus domuerat[4].

Descriptio OvidiiRecensere

 
Heroes Graeci et aper Calydonius. Imago ligno incisa ad editionem Venetam Metamorphoseon illustrandam. 1518

His versibus, poeta Ovidius monstrosum aprum descripsit:

misit aprum, quanto maiores herbida tauros
non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
et setae similes rigidis hastilibus horrent:
fervida cum rauco latos stridore per armos
spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis.

NotaeRecensere

  1. Pausanias VIII.4.10. Ovidius VIII.315 et 401.
  2. Pausanias VIII.46.1 et 6.
  3. VIII.45.6-7.
  4. Strabo, Geographica VIII.6.22

FontesRecensere