Calydon fuit urbs Graeca antiquissima ad ripam Eveni fluminis in Aetolia sita.

Vestigia templi Calydonii.

Tempora mythica

recensere

Maxima fama mythologicis et heroicis temporibus fuit, cum Homerus eius pulchritudinem et vineta iam laudaret. Ibi regnabat rex Oeneus, illuc ex omni Graecia convenere maximi heroes, ut, Meleagro duce, fines apro Calydonio liberarent. Ibi Hercules Acheloum luctando vicit ac praemium victoriae Deianiram uxorem duxit. Patria quoque fuit Diomedis, unius e fortissimis Achivis in Bello Troiano.

Tempora historica

recensere

Historicis vero temporibus templo Dianae, Laphriae dictae, praecipue nota, una e principibus foederatis civitatibus Aetoliae fuit. Quarto saeculo a.C.n. ineunte tantum, triginta circiter annos Achaei hanc urbem in suam civitatem incluserunt. Cum vero Bello Corinthio Acarnanes Calydonem adorti essent, precantibus opem Achaeis, Agesilaus II cum exercitu Lacedaemonio sociis auxilio venit et Acarnanes ad pacem petendam adduxit[1] (389-388 a.C.n.). Post aliquot annos (366 a.C.n.) dux Thebanus Epaminondas Calydonem iugo Achaeo liberavit[2]. Mox tamen civitas vergere coepit donec Augustus omnes incolas in novam urbem, Nicopolim[3], transtulit, quam condiderat ut monumentum fieret victoriae suae Actiacae. Hodie vestigia templi et moenium in situ manent.

Actio fabulae Plautinae Poenuli Calydone agitur.

  1. Xenophon, Hellenica, IV,6.
  2. Diod. Sic. XV,75,2.
  3. Pausanias VII.18.8.