Vide etiam paginam discretivam: Peleus (discretiva).

Pēleus (Graece Πηλεύς) in mythologia Graeca fuit filius Aeaci, maritus Thetidis, pater Achillis. Filia quoque ei fuit, pulchra Polydora[1]

Peleus filium Achillem Chironi paedagogo tradit. Lecythus figuris nigris. Museum archaeologicum Atheniense. Circa 500 a.C.n.
Peleus Thetidem amplectitur nec dimittit. Calix rubentibus figuris ex Vulcis (Etruria) Circa 490 a.C.n.

Aeginae in insula parva natus, adulescens adhuc, socio sceleris fratre Telamone, semifratrem Phocum invidia motus occidit, quod in omnibus athleticis certaminibus semper victor fuerat. Re cognita Aeacus ambos filios regno expulit. Diu profugus Peleus in Eurytionis regis fines pervenit ubi, caede fratris rite purgatus, filiam regis Antigonam uxorem duxit et regnum condidit cum Myrmidonibus qui eum secuti erant: regiam in urbe Phtia collocavit.

Multis fortibus inceptis cum ceteris Graecis heroibus huius temporis interfuit, ut Argonautarum expeditioni: item cum Theseo et Pirithoo adversus centauros pugnavit, in venatione apri Calydonii socerum invitus errore interfecit ac idcirco rursus in exsilium ire coactus est. Iolcum tum fugit apud regem Acastum, filium Peliae. Ibi ludis funebribus in honorem Peliae celebratis ab Atalanta, ut multi volunt, in certamine luctus victus est, nisi victor fuit, ut vult Hyginus[2] (quae scaena in vasibus antiquis picta est). Sed uxor regis, Astydamia, amore pulchri hospitis capta, Veneris commercium Peleum rogavit, qui eam aspernatus est. Itaque spreta Astydamia eum incusavit quod se vitiare voluisset, primum litteris apud Antigonam, quae se suspendit, deinde apud maritum Acastum. Qui hospitem violare noluit: itaque Peleum secum venatum seduxit et in silvis dormientem, ense prius subrepto, reliquit. Sperabat Aeacidam vel feras vel centauros inermem necaturos, sed centaurus Chiro[3] ensem rettulit et eum servavit. Peleus in urbem Iolcum redux, Acasto et Astydamia trucidatis, iniuriam suam vindicavit.

Clarissimus vero eventus in fabulis ad Peleum pertinentibus est matrimonium cum Nereide Thetide, e qua heroem nobilissimum, Achillem, genuit. Thetis immortalis filia dei marini Nerei erat. Ex fatorum decretis filius quem partura erat, fortior patre erat futurus. Itaque timentes fatum Iuppiter et Neptunus, quamquam formoso corpore nymphae incensi, eius concubitu abstinuerunt atque etiam eam hortabantur ut mortalem maritum sibi eligeret. Quae contemnens talem maritum recusabat. At Peleo, adiuvante consiliis deo marino et futurorum perito Proteo, contigit deam, dum in litore nuda antro obscuro recondita quiescit, amplecti : nec eam dimisit quamquam sese in formas horrendas (serpentem, leonem etc.) per vices sese converteret. Ita Thetide potitus postquam in pristinam formam rediit, capere potuit.

Nuptiis vero Pelei et Thetidis, Discordia quae sola immortalium non rogata erat, pomum coniecit quod belli Troiani origo fuit, et gloriae Achillis. Peleus superstes filio fuit, sed diversae traditiones de eius senectute apud auctores reperiuntur.

 
Atalanta cum Peleo luctans in hydria Chalcidica sexti saeculi ante Christum. Post eos caput apri Calydonii conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum Monacensi.
  1. Ilias XVI.175-178.
  2. Fabulae 273,10.
  3. In genealogiis mythographorum, Chiro avus Pelei fuisse saepe dicitur: nam filius Aeaci et Endeidis nymphae putatur, quae ipsa filia Chironis erat.