Aegina (insula)
Aegīna (-ae, f. / -orum n.) (Graece: Αἴγινα) est insula et praecipua eius urbs in Sinu Saronico in Graecia. Hoc nomen ei primum imposuisse dicitur Aeacus, primus insulae rex, a matre sua Aegina.
Locus: 37°43′48″N 23°29′24″E
Numerus incolarum: 13 056
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Historia
recensereNomen a nympha Aegina duxisse dicebatur quam Zeus praegnantem in insula deserta occultavit ubi Aeacum peperit cuius precibus motus pater deum hominumque populum ex ipsa terra ei genuisse narrabatur. Et Aeacus et eius proles, Aeacidae dicti, cultu heroico in insula honorabantur[1].
Sexto saeculo exeunte et quinto saeculo a.C.n. ineunte maxime floruit civitas Aegina tum cum numero navium ipsas Athenas superabat[2], unde diuturnum certamen et rivalitas inter eas orta est[3]. Secundum Herodotum[4] pugna Salaminia (480 a.C.n.) fortissime omnium Graecorum pugnaverunt Aeginetae, secundo loco tantum Athenienses. Anno 457 a.C.n. Athenienses victores insulam subegerunt et anno 431 incolas accusatos quod bellum movissent[5] expulerunt qui in Peloponnesum fugerunt apud Lacedaemonios[6]. Victis Athenis anno 404 a.C.n. Aegineti patriam et libertatem quidem recuperarunt[7], ad pristinam potentiam et prosperitatem numquam pervenerunt. Aegineti Atheniensibus tanto fastidio fuere ut Pericles dixerit Aeginam ut lippitudinem Piraei de medio tollendam esse[8].
Aegina est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Incolae notabiles
recensereFontes
recensere- Herodotus Erato 49-50 et 85-92
- Pausanias libro tertio Descriptionis Graeciae 29.2-30.4
- Strabo, Geographica VIII.6.16
- Thucydides, libro primo De bello Peloponnesiaco 67 et 105 necnon libro secundo 27
Notae
recensere- ↑ Herodotus, Urania 64
- ↑ Erato 89
- ↑ Herodotus, Terpsichore 80-89; Erato 49-50 et 85-92.
- ↑ Urania 91-93.
- ↑ Thucydides I.67ː querebantur enim occulte apud Peloponnesios quod autonomiam spreto foefere amisissent. Cf Plutarchus, Pericles 5.8 et 34.2.
- ↑ Thucydides II.27 et IV.56-57.
- ↑ Plutarchus, Lysander, 16.
- ↑ Aristoteles, Ars Rhetorica 1411a(III.10.7). Plutarchus, Vita Periclis 8