Saronicus sinus
Saronicus sinus[1] (Graece Σαρωνικὸς κόλπος) in Graecia pars est Aegaei maris et inde maris Mediterranei.
Sinus Saronicus ab Isthmo Corinthio a Sinu Corinthio separatur, quo cum anno 1893, Canale Corinthio effosso, connexus est. In Sinu Saronico sunt insulae Salamis, Aegina, Ancistrium, et Porus ac paeninsula Methana. Sinui Saronico antepositae, qua Sinus Argolicus incipit, insulae Hydra et Docus sitae sunt.
Nomen a Sarone rege mythologico deductum est, qui cervam usque in mare persequens submersus est. Circa Sinum Saronicum (in regionibus Attica et Peloponneso) cultura Europaea orta esse a multis putatur.
Sinus Saronicus geologice est pars septentrionalis et occidentalis Cycladum cum montibus igniferis adhuc vivis. Itaque regio eruptionibus ac terraemotibus exponitur.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 4,10.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Saronicum sinum spectant. |