Mare Mediterraneum
Mare Mediterraneum,[1][2][3] seu Mare Interclusum,[3] est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est. Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur.
Geographia antiqua
recensereMare Mediterraneum per omnia tempora humana variis nominibus notum est. A Graecis thalassa (θάλασσά) et post inventionem Oceani Atlantici Entos Thalassa appellabatur.
Apud Romanos mare nostrum[4] et internum mare[5] vocabatur. Id tamen notandum est, mare nostrum stricto sensu solum mare circum Italiam situm significasse. Haec pars etiam mare infernum, pars orientalis mare superum vocata sunt. Romani mare Mediterraneum in quasdam partes dividere solebant, quae hae sunt:
- Hadriaticum mare
- Aegaeum mare
- Balearicum mare: inter insulas Baleares et Hispaniam
- Creticum mare
- Mare Ibericum: inter insulas Baleares et fretum Gaditanum
- Ionium mare
- Myrtoum mare: inter Peloponnesum et Cyclades
- Mare Tyrrhenum: inter Italiam et insulas occidentales situm
- Sinus Gallicus: qui hodie Golfe du Lion Francice vocatur
Saeculo septimo, Isidorus Hispalensis primam mentionem maris Mediterranei in Etymologiis sive originibus fecit; illo autem tempore, nondum erat nomen verum.
Geographia nova
recensereSocietas Hydrographica Internationalis anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes digessit. Mare Mediterraneum ita dividitur:
- Divisiones principales: duo labra maritima, quorum finis est linea inter Promontorium Lilibaeum (Sicilia) et Promontorium Bon (Tunesia).
- Labrum occidentale
- Labrum orientale
- Subdivisiones:
- Gaditanum Fretum sive Fretum Herculeum sive ostium Oceani
- (Anglice Alboran Sea): inter Fretum Herculeum et lineam Promontorium Felis (Cabo de Gata, Hispania) et Promontorium Fegalo (Algeria) iungens.
- Balearicum Mare
- Mare Ligusticum[6]
- Mare Tyrrhenicum
- Mare Ionium
- Mare Hadriaticum sive Mare Hadria
- Mare Aegaeum
- Mare Levantinum
Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo iungit.
Inter insulas maiores sunt:
- ad orientem: Cyprus, Creta, Rhodus
- medium: Sardinia, Corsica, Sicilia, Melita
- ad occidentem: Insulae Baliares Capraria, Maiorica, Minorica
Sunt in Mari Aegeo multae insulae minores.
Civitates hodiernae huic mari attingens:
- Europa (ab occidente ad orientem): Hispania, Francia, Monoecus, Italia, Melita, Slovenia, Croatia, Bosnia et Herzegovina , Mons Niger, Albania, Graecia
- Asia (ab septentrionibus ad meridiem): Turcia, Syria, Cyprus, Libanus, Israël, Palaestina
- Africa (ab oriente ad occidentem): Aegyptus, Libya, Tunesia, Algeria, Marocum
Oceanographia et biologia
recensereSalinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est 3.8 centesimae. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico? in Mare Mediterraneum fluit, sed per summam evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5015 metra est in Sumpa Calypsos apud Graeciam.
Historia
recensereGraeci et Phoenices colonias in totam Maris Mediterranei regionem deduxerunt, quarum colonia maximi momenti erat Carthago, anno 814 a.C.n. condita. Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores, Aegyptus Ptolemaea et Carthaginenses in totum mare dominabantur. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et occidentem maris partem vicerunt. Anno 31 a.C.n., Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea, trescentos annos Romani toti mari imperabant, donec Vandali saeculis quarto et quinto maximum partis occidentalis maris novum imperium maritimum constituerent; parti autem orientali Imperium Romanum Orientale iam imperabatur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce Välimeri (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
- ↑ In linguis regionis:
- Albanice Deti Mesdhe, IPA |ˈdɛti ˈmɛsðɛ|
- Arabice البحر الابيض المتوسط, āl-Baḥr āl-ābyaḍ āl-Mutawassiṭ, IPA |aːlˈbaħr aːlˈaːbjadˤ aːlmutawaˈsitˤ|
- Catalanice Mar Mediterràni(a), IPA |ˈmaɾ məðitəˈrani(ə)|
- Francice Mer Méditerranée, IPA |mɛʁ me.di.te.ʁa.ne|
- Graece Μεσόγειος Θάλασσα, Mesógeios Thálassa, IPA |meˈsoʝos ˈθalasa|
- Hebraice הים התיכון, Hayám Hatikhón, IPA |haˈjam hatiˈkon|
- Hispanice Mar Mediterráneo, IPA |ˈmar meðiteˈraneo|
- Italiane Mar Mediterraneo, IPA |ˈmar mediterˈraːneo|
- Latine Mare Nostrum, IPA |ˈmarɛ ˈnostrũː|
- Melitensice Baħar Mediterran, IPA |ˈbɐːħɐr mɛdɪˈtɛrːɐn|
- Serbocroatice Sredozemno more, Средоземно море, IPA |srêdozeːmno môːre|
- Slovenice Sredozemsko morje, IPA |srɛdɔˈzéːmskɔ ˈmóːrjɛ|
- Turcice Akdeniz, IPA |ˈakdeniz|
- ↑ 3.0 3.1 P. Galesini, Tesoro della lingua volgar, latina, raccolto da monsig. Pietro Galesini protonotaro Apostolico, con diligente osseruatione, & imitatione de i più nobili scrittori antichi latini (Venetiis, 1584).
- ↑ Plin. Nat. 6.142
- ↑ Plin. Nat. 3.4; 5.18
- ↑ Vide Hoffman: "est Genua, inter mont. Apenninum et mare Ligusticum perstricta" in [1] www.uni-mannheim.de
Bibliographia
recensere- Abulafia, David. 2013. Das Mittelmeer: eine Biographie. Ex The Great Sea, conv. Michael Bischoff. Francofurti: Fischer. ISBN 978310000904-3.
- Bärtels, Andreas. 2003. Pflanzen des Mittelmeerraumes. Ulmer. ISBN 3800132877.
- Bergbauer, Matthias, et Bernd Humberg. 1999. Was lebt im Mittelmeer? Stutgartiae: Franckh-Kosmos. ISBN 3440077330.
- Braudel, Fernand. La méditerranée et le monde méditerranéen à l'époque de Philippe II. 3 vol.
- Bromberger, Christian. 2001. L’anthropologie de la Méditerranée. Aix-en-Provence: Maisonneuve et Larose. Maison méditerranéenne des sciences de l’homme. Lutetiae.
- Claude, Gérard. 2006. La Méditerranée: Géopolitique et relations internationales. Ellipses.
- Hofrichter, Robert. 2002. Allgemeiner Teil. Das Mittelmeer, 1. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3827410509.
- Hofrichter, Robert. 2006. Bestimmungsführer. Das Mittelmeer, 2/2. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 382741170X.
- Lacoste, Yves. 2006. Géopolitique de la Méditerranée. Armand Colin.
- Leier, Manfred. 2001. Weltatlas der Ozeane: mit den Tiefenkarten der Weltmeere, pp. 226–241. Monaci: Frederking und Thaler. ISBN 3894054417.
- Paulet, Jean Pierre. 2007. Les Villes et la mer. Ellipses.
- Wagner, Horst-Günter. 2011. Mittelmeerraum. Geographie, Geschichte, Wirtschaft, Politik. Ed. 2a. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 9783534231799.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mare Mediterraneum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 38°0′0″N 17°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani |
- Limits of Oceans and Seas. Societas Hydrographica Internationalis, www.iho.shom.fr.
- Isidori Hispalensis Origines, de Mediterraneo Mari.