Canalis Suesiensis[1][2] vel Euripus Suesiensis[3] est fossa navalis quae Mare Mediterraneum cum Mari Rubro coniungit, Africam ab Asia seiungens. Se extendit a Portu Said Mediterraneo adiacenti usque ad Suesiam ad Sinum Heroopoliticum sitam, unde nomen sumit.

Canalis Suesiensis, despectus ex satellite caelesti.

Historia

recensere

Canalis inter annos 1859 et 1869 aedificatus et confectus die 17 Novembris 1869 est, Ferdinando de Lesseps curante. Die 26 Iulii 1956 Gamal Abdel Nasser praeses Aegypti nationalizationem canalis publicavit, quo facto bellum cum Regno Unito et Francia coepit. Propter Bellum sex dierum inter Aegyptum et Israel canalis annis ab 1967 ad 1975 clausus erat.

Anno 2021 navis Ever Given canalem sex dies obstruxit.

  1. Tomislav Ladan, Osmojezični enciklopedijski rječnik, vol. 2 (1987)].
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici canal apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 176. ISBN 9789509771345 [PDF].
  3. Cf..ggr Suez Canal” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 40 [PDF].
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!