Obstructio canalis Suesiensis (2021)
Obstructio canalis Suesiensis mense Martio, anno 2021 facta est, cum Ever Given, navis oneraria, in ripa canalis sideret. Quae navis ad portum Roterodami, deinde Felixstowe navigabat. Mane die 23 Martii navis, quadringenta metra longa, ventis adversis in ripam canalis incurrit et transitum aliarum navium occlusit. Tandem post sex dies prora eius liberata est. Quoniam canalis Suesiensis est unus ex maximis viis mercatoriis orbis terrarum, obstructio certum detrimentum oeconomicum effecit.
Situs in Aegypto
Nexus externi
recensere- "Suez Canal: Ever Given container ship shifted from shoreline." Commentarius de navi liberata apud BBC (Anglice)