Centaurus
Centaurus (Graece Κένταυρος) in mythologia Graeca est unus ex gente monstruosa et biformis: nam ei corpus equi sive quattuor pedibus sive duobus posterioribus praeditum, cum pectore et duobus bracchiis et capite hominis coniunctum est. Horum fabula ex nescientibus etiamtum artem equitandi hominibus nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuerunt[1].

Semiferi fuisse perhibentur: nam cupiditates cohibere nesciebant. Avidi vini erant et mulierum quas rapiebant. Ita centaurus Nessus uxorem Herculis, Deianiram, centauri Rhoecus et Hylaeus Atalantam, Eurytion uxorem Pirithoi, Hippodamian, rapere et comprimere conati sunt. Unde bellum magnum inter Lapithas et centauros exortum est, quo multi centauri perierunt. Multi etiam ab Hercule necati in rixa ex nimia vini cupiditate commissa.
Fuit tamen etiam centaurus sapiens et bonus, Chirone nomine, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis.
Nexus interni
- Libri de Harrio Potter, 3, 4, 6, 7
- The Chronicles of Narnia, liber 2
- The Lightning Thief, liber 1
Fontes antiquiRecensere
- Homerus, libro vicesimo primo Odysseae : 295–305
- Hyginus mythographus Fabulae 33
- Lucanus libro sexto Pharsaliae versibus 386–394.
- Ovidius, Metamorphoses XII.210–541.
- Pausanias libro quinto Descriptionis Graeciae, 10.8
- Plutarchus, "Theseus" in Vitis Parallelis cap. 30
- Valerius Flaccus libro primo Argonauticorum 140–147.
Fontes hodierniRecensere
- Grant, M., et J. Hazel. 1979. Who's Who in Greek Mythology. David McKay & Co Inc.
- Rose, Carol. 2001. Giants, Monsters, and Dragons: An Encyclopedia of Folklore, Legend, and Myth. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, Inc. Praecipue p. 72. ISBN 0-393-32211-4.
- Parker, Frédérick S. Finding the Kingdom of the Centaurs.
NotaeRecensere
- ↑ Sic iam Palefatus apud Orosium, Historiae I,13(3-4). Vide etiam Xenophon, Cyropaedia IV,3,17-21.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Centauros spectant. |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |